Ad tertium dicendum, quod Deus potest facere multa quae nunquam faciet: et
illa scit Deus scientia simplicis notitiae, non autem scientia visionis. Scientia
autem animae Christi non parificatur etiam in numero scitorum, scientiae divinae
quae est simplicis notitiae, sed solum scientiae visionis, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod Deus scit ex ipsa sua essentia quae potest Deus
facere, quae tamen anima Christi non scit: et ideo quantum ad hoc Deus plura
scit. Praeterea hoc habet locum in illis quae minor intellectus non comprehendit.
Si enim omnia comprehendit, tunc omnia scit inferior intellectus in illis
quae superior, non tamen ita bene: et ideo cum anima Christi comprehendit
creaturas, scit omnia quae sunt in creatura vel actu vel potentia ipsius, non
tamen ita limpide sicut Deus.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod claritas vel limpiditas visionis contingit
ex tribus. Primo ex efficacia virtutis visivae: quia qui sunt fortioris visus,
magis limpide vident. Secundo ex claritate lucis sub qua claritate visibile videtur;
sicut clarius videtur aliquid in lumine solis quam in lumine lunae. Tertio ex
comparatione visibilis, vel eius in quo aliquid videtur, ad videntem: quia quod a
remotiori videtur, minus clare videtur. Et propter haec tria non potest anima
Christi ita limpide videre ea quae videt in Verbo, sicut ipsum Verbum. Primo,
quia non habet tantum virtutem in intelligendo; secundo, quia lumen sub quo
videt, deficit a lumine increato; tertio quia essentia divina, quae est exemplar
rerum, in quo res videntur, est magis coniuncta Deo quam alicui creaturae,
quia est idem secundum rem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod anima Christi est speculum clarissimum
respectu creaturarum; non tamen pertingit ad claritatem divinam. Nec ex hoc
sequitur quod sit in eo aliqua obscuritas, sicut nec in minus albo est aliqua
nigredo, sed albedo minus intensa.
Ad secundum dicendum, quod quamvis limpiditas cognitionis divinae in infinitum
excedat limpiditatem cognitionis animae Christi; non tamen sequitur quod
possit esse alia creatura limpidius cognoscens quam anima Christi: quia pervenit
ad ultimum gradum creaturae possibilem, sicut supra dictum est de gratia
eius.
Ad tertium dicendum, quod limpiditas intelligendi non est tantum ex parte intelligibilis;
sed etiam ex parte intelligentis. Unde quamvis aliqua res ab anima Christi
sciatur secundum omnem suam cognoscibilitatem, tamen melius cognoscitur
ab ipso Deo quantum ad modum intelligentis; eo quod minimum intelligibile
intelligit claritate infinita, sicut etiam rem parvam creat potentia infinita.
|
|