Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 206

Liber III


scurriles, impudicique habeamur. Ac de iocis quidem hactenus.
De laetitia reprimenda.
Cap. IX.
Si autem reprimere gestientem illam atque immodicam laetitiam moderari tentabimus, quum rationem nostri consilii atque admonitionis nostrae in principio aperuerimus omnesque invidiae suspiciones a nobis, iis quas supra ostendimus, rationibus amoverimus, de immodica laetitia in universum disputabimus ostendemusque primum, quam multorum malorum ea causa radixque sit, quippe quae insolentiam, superbiam, iactationem falsae gloriae, cupiditatem, impatientiam, levitatem, luxuriam, segnitie, ignaviam, inertiam, atque in numerabilia vitia ex sese pariat. Deinde quam ea res inanis, brevis caducaque sit, aperiemus et quam saepe in contrarium verti soleat, ex quacunque re profecta sit, multis ac variis exemplis comprobabimus idemque in omni laetitiae ac prosperitatis genere accidere, singillatim per omnes vitae status ac species discurrentes, ostendemus. Inde ad causam pedetentim accedentes, eam rem de qua ille gestiat, maxime fluxam atque inanem esse ratione aliqua demonstrabimus et quid eum ad insolentiam superbiamque efferat, quae contra in ea re pericula atque adversa metuenda sint, ex aliorum, quibus idem acciderit, exemplo perscrutabimur

Torna all'inizio