Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 214


[XXIV] [104] Succisis, ut vidisti, plurimis quaestionum capitibus,
aliud video ab hac nostra non lernaea sed romana hydra caput pullulasse:
prisci ne oratores, quos latine facio orasse iisdem quibus
orationes suae sunt scriptae verbis, illa dixerint. Latam habet ea
quaestio venam, et unde rivuli doctrina pleni deduci possint, nisi
libello, quem pro rei parvitate satis crevisse video, dandus esset modus.
[105] Illud tamen constare certum est: paucas admodum orationes
ut scriptae sunt a Cicerone habitas, praeter illas quae scripto
fuerunt dictae; cum Pedianus ipsum nonnullas aliter pronunciasse
quam ediderit scriptas, notariorum testimonio qui illarum singula
exceperunt verba, expresse affirmet; [106] et ipse Cicero, cum aliis
in locis tum maxime ad Trebatium scribens, orationes dudum habitas,
quia satis limatae non essent, nondum edidisse dicat.
[XXV] [107] Extremam mihi restare video responsionem: qua ratione
quibus temporibus causisque factum credam, ut vulgaritatem
hanc nostram cum universae multitudinis latinitate, quam ostendere
conatus sum apud priscos fuisse, permutaverimus. Id vero, licet
iucundam pro rerum vetustarum cognitione narrationem habere videatur
posse, brevi expediam, et causas originemque huiusmodi iacturae
quam fecimus strictim attingam. [108] Cum de Caesare dixisset Cicero
quod supra retuli: « aetatis illius ista fuit laus, tamquam innocentiae,
sic latine loquendi », statim addidit: « nec omnium tamen, nam illorum
aequales Pacuvium et Caecilium videmus male locutos. Sed omnes
tum fere, qui nec extra urbem hanc vixerant, neque eos aliqua
barbaries domestica infuscaverat, recte loquebantur ». [109] Temporibus
vides quae Ciceronis aetatem praecesserant illos qui aut extra
Romam vixerant, aut Romae domesticam habuerant aliquam barbariem,
a nitore locutionis romanae aliqualiter recessisse, et barbarie
illa infuscatos fuisse: [110] postea vero quam urbs a Gothis et Vandalis
capta inhabitarique coepta est, non unus iam aut duo infuscati,
sed omnes sermone barbaro inquinati ac penitus sordidati fuerunt;

Torna all'inizio