crucis, candelabrorum et thuribuli, sequantur sacerdos et cantor, cuius
officii specialiter interest omni sollicitudine prouidere, ne in hoc obsequio
aliqua possit negligentia euenire. Post hos procedant infantes cum
magistris suis, dehinc reliqui fratres extremis prioribus praecedentibus
iunioribus sicut est ordo conuersionis eorum. Post omnes ueniant qui
corpus portant. Hi uero sint, si commode fieri possit, qui lauerant illud
adiuuantibus eos si opus fuerit aliis fratribus, quibus abbas aut prior
praeceperit. Cum exire incipiunt, pulsentur signa usquequo corpus
collocatum sit in sepulchro.
Cum uero ad sepulturam peruenerint stent ordinate hinc et inde, sicut
in choro stare solent. Sacerdos stet inter duos choros non longe a sepultura,
ad dexteram eius et ad sinistram qui portant aquam et crucem et
caetera de quibus dictum est superius. Dicta collecta Piae recordationis
affectu accedat sacerdos et aspergat sepulchrum aqua benedicta et imposito
thure tribuat thuribulum uni eorum, qui albis induti illuc descenderant
et incensetur sepulchrum. Dehinc dicta collecta Obsecramus misericordiam
tuam duo ex fratribus qui foris sunt pallium desuper extendant, alii
duo corpus de feretro accipientes illis tribuant, qui in tumulum descenderant.
Illi diligenter illud in sepulchro componant et absolutionem
scriptam et a fratribus lectam super pectus eius ponant et operiant.
Et statim exeuntes et ad monasterium reuertentes exuti albis et induti
uestibus suis ad conuentum redeant. Corpore in sepultura posito protinus
exstinguantur candelae et cessent signa.
Expletis reliquis sicut in codice, in quo hoc officium ordinatum est,
reperitur reuertantur canentes septem psalmos penitentiales. Sacerdos
praecedens infantes cum ad monasterium uenerit, diuertat in uestiarium
et deposita alba et manipulo atque indutus uestibus suis reuertatur in
chorum et prostratus cum caeteris prostratis quod reliquum est de
psalmis dicat. Quibus dictis subiungant Requiem aeternam dona ei domine.
Pater noster. Et ne nos. A porta inferi. Dominus uobiscum , collecta Satisfaciat
tibi domine deus noster . Post haec reuertantur in claustrum et dicto ab
infante Benedicite loquantur in claustro si dies talis et hora sit. Septem
plena officia pro eo in conuentu agant, triginta diebus Verba mea et
ad omnes horas Voce mea pro eo dicant. Singulariter unusquisque
quantum abbas praeceperit pro anima eius faciat. Triginta quoque diebus
aut pluribus si abbas ordinauerit panem unum cum potu et regularibus
cibis elemosinarius accipiat.
|
|