Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 74


vel per coniunctionem aliquam causalem, ut: ideo,
preterea, quare, quocirca; et per illativam, ut
ergo, igitur, itaque; vel per adverbium locale, ut
hinc, inde, que a multis in tali loco dicuntur esse coniunctiones
causales. At nos dicimus ea .esse tantum
adverbia ; causa enim que colligitur ex precedentibus
est quidam locus admittens intentionem probandam.
Dividitur ergo exordium a narratione hoc modo
Exemplum
De benignitate vestre gratie gerens fiduciam specialem,
ad auxilium vestrum recurrere non formido,
quare sanctitati vestre duxi presentibus litteris intimandum
me velle deinceps in theologia sancta laborare,
dummodo beneficium talis ecclesie, cuius me canonicum
statuistis, in scolis michi tribui faciatis.
XXV.
QUALITER EXORDIUM CUM NARRATIONE
SUB UNA CLAUSULA CONTINEATUR
Potest exordium sub una clausula narrationi coniungi,
ut si predictam materiam sic coniungas : Cum
preces iusta petentium consueveritis pietatis animo
exaudire, dominationi vestre significo me velle deinceps
in theologie scientia laborare, etc, sicut prius.

Torna all'inizio