infugaverunt, quibus nichil lesionis facere potuerunt. Ianuenses, considerantes quod nullum 
detrimentum Pisanis facere potuissent, se ad terram quem citius contulerunt, et usque ad 
Addi, noctu, cause navigaverunt, ibique IIIIor predictas Pisanorum galeas, hominibus in eis 
dormientibus et nichil sentientibus, cum magno fremitu, nono kal. Madii ceperunt; et sic per  
totam Provinciam usque Ianuam redierunt. Eodem vero anno, due Pisanorum galee super 
Saonam navigaverunt; quas Pisanorum galeas due Saonensium galee bene armate cum alia 
veniente de Ianua infugarunt, et unam galeam Pisanorum de iam dictis duabus velum collantem, 
IIIIor kal. Sept., ceperunt, alia evasit. 
A.D. MCLXVIIII, indictione prima. Lucenses Pisanis guerram idus Madii facere inceperunt, 
sicut Ianuensibus sacramento promiserunt, et eodem die maiorem partem Cose igne 
cremaverunt. Postea vero, XVII kal. Iunii, Lucenses bene parati militum, peditum et sagittariorum, 
venerunt ad castrum dictum de Asciano, et castrum fortiter pugnaverunt. Pisani 
autem, male ordinati et increduli, ad defendendum castrum properaverunt, et cum paucis 
militibus et peditibus Lucenses in fugam converterunt, et ex eis multi ceciderunt, de quibus 
aliquantuli militum et peditum capti fuerunt. Videntes Lucenses quod pauci eos infugassent, 
ad bellum viriliter conversi Pisanos usque ad castrum et ultra in fugam converterunt et de 
eis XX meliores milites et maiores natu et XXXVIIII pedites ceperunt, et sic Lucenses cum 
magno honore Lucam rediere. Post hec, XVI kal. Aug., Lucenses XII de maioribus et fortioribus, 
scilicet Lanbertum Maiorem, Sigerium Gualandi, Bulgarinum quondam Uguicionis 
Beriti, Gerardum Barattulam filium Ugonis Hodierne, Bonaccursum quondam Marignani Alabarba, 
Ugolinum filium Baldicionis Digrignati, Lanbertuccium nepotem Battepalee, atque 
Ubertum quondam Sicerii Carbonis filium Bonaccursi de Via Maiore et Silvanum ac 
filium Petri Altilie Ianuensium consulibus dedere, qui Ianuam pro captivis duxerunt et eos in custodia 
retinuerunt. Unde Lucenses malam famam per totam Tusciam habuere, quia Pisanos 
captos in aliam provinciam transmiserunt. 
A.D. MCLXVIIII, indictione prima, in mense Iunii. Cum Phylippus cancellarius imperatoris 
Frederici esset Luce, et Lucensium et Ianuensium consules rogaret ut ei ducatum 
amore et fide litate Imperatoris usque in Provinciam prestarent, et ut auxilium de hoc ei inenderent 
multis precibus flagitaret: timebat enim ire per partes Lonbardie, eo quod rebellis 
facta erat Imperatori: quod facere recusaverunt propter amorem civitatum Lonbardie. Cancellarius 
vero, de predictorum auxilio diffidens, a Pisanorum Consulibus suffragium dilectione
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
 
  |