in ripa fluminis remanserunt, capti fuerunt; alii vero per 
predictum pontem ultra Tyberim in Ysolella fugientes in 
Roma se recollegerunt. 
Postera namque die imperator cum Romanis fedus iniens 
a Roma discessit. Et usque Anconam procedens multas civitates 
multosque principes sue ditioni ac potentie subiugavit. 
Ibique in Apulia et Romania per totam estatem et etiam 
per yemis partem versatus tandem in Alamaniam reverti 
proposuit. 
Itaque cum ipse imperator in Alamaniam rediret, Spoletum 
inveniens ibi non multum longe a civitate ipsa hospitatus 
est. Ac cum ipse nihil mali illis de Spoleto adhuc illatum haberet, 
illi tanquam furiosi et sine mente aliqua, cum imperator 
cum suis ad prandium sederet, foris Spoletum, ut mihi relatum 
est, armati exierunt ac cum hominibus imperatoris statim 
se commiscuerunt. Imperator igitur hoc audiens valde perturbatus 
est ac suis militibus, quatenus arma caperent et viriliter 
pugnarent, precepit. Ipse vero imperator cum exercitu 
suo ita robuste pugnavit, quod multis ipsorum de Spoleto
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |