continuo subjunxit:  Nam virtutes coelorum  
 movebuntur; et tunc videbunt filium hominis venientem  
 cum potestate magna et majestate . Videamus itaque,  
ne forte melius intelligatur, non ea modo impleri  
quae praedicta sunt in illis verbis, sed tunc potius  
esse ventura, quando sic erit tribulatio universo  
orbi ut ad Ecclesiam pertineat quae in universo  
orbe tribulabitur, non ad eos qui tribulant eam.  
Ipsi enim dicturi sunt:  Pax et securitas , ut repentinus  
illis superveniat interitus, et eos adventus Domini,  
sicut fur in nocte, comprehendat. 
6. AUGUST. ( expos. psal . CXXXI, tom. VIII).  Nocte  
 dormiunt . Noctem dicens iniquitatem, in qua illi  
obdormierunt cupiendo ista terrena, et omnes istae  
felicitates quae videntur saeculi, somnia sunt dormientium;  
et quomodo qui videt thesauros in somniis,  
dormiens dives est? sed vigilabit et pauper  
erit: sic omnia vana ista hujus saeculi, de quibus gaudent  
in somno. Evigilabunt quando nolunt, si non  
modo evigilant quando utile est, et inveniunt somnia  
fuisse illa 
7. AMBROS.  Et sive vigilemus , id est, sive secundum 
praesentem vitam in adventu Domini habeamus,  
sive egressi fuerimus a vita hac omnes vitam incorruptam  
acquiramus. 
8. LANFR.  Ut noveritis eos . Genus locutionis, cum  
dicimus cui nihil dare volumus: Non nosco te  
nescio te. 
9. AMBROS.  Ut habeatis illos , id est, plurimo honore 
dignos existimate, non resultantes quando vos
  |  
  |