Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 68


Huic autem potentiae absolute consideratae quando attribuitur aliquid quod
vult facere et sapientia sua habet ut faciat, tunc dicitur posse illud secundum
potentiam ordinatam; quando autem potentia se extendit quantum in se est ad
illud quod sibi attribuitur, quamvis non habeat eius sapientia et voluntas ut ita
fiat, tunc dicitur posse illud de potentia absoluta tantum. Sed in his distinguendum
est: quia in his sunt quaedam quae habent aliquid in se divinae sapientiae
et bonitati repugnans inseparabiliter coniunctum, ut peccare, mentiri, et huiusmodi;
et etiam ista dicimus Deum non posse: quaedam vero sunt quae de se
non habent inconvenientiam ad divinam sapientiam, sed solum ad ordinem aliquem
suae praescientiae, quem Deus in rebus statuit vel praevidit, secundum
suam voluntatem, ut quod caput hominis sit inferius; et haec Deus potest facere,
quia potest statuere alium ordinem in rebus secundum quem sit conveniens
quod nunc secundum istum ordinem qui rebus inest, inconveniens videtur.
Sic ergo in his quae divinae potentiae attribui possunt, est quadruplex distinctio
sive ordo. Quaedam enim nec ipsi potentiae absolutae attribuuntur; unde simpliciter
dicendum est, Deum ea non posse, sicut pati, et contradictoria simul
esse. Quaedam vero ex se sapientiae et bonitati eius repugnant; et ista non dicimus
Deum posse nisi sub conditione, scilicet si vellet; non enim inconveniens
est ut in conditionali vera antecedens sit impossibile. Quaedam vero de se
repugnantiam non habent, sed solum ab exteriori; et talia absolute concedendum
est Deum posse de potentia absoluta; nec sunt neganda nisi sub conditione,
scilicet ut dicatur: non potest, si voluntati eius repugnat. Quaedam vero sunt
quae attribuuntur potentiae, ita quod voluntati et sapientiae eius congruunt;
et haec simpliciter dicendum est Deum posse, et nullo modo ea non posse.
Dicendum est ergo, quod Patrem incarnari, non est de illis quae potentiae Dei
absolutae non subduntur; cum neque contradictionem implicet, neque defectum
aliquem Incarnatio in persona incarnata ponat: est enim eadem dignitas Patris
et Filii, et ratio eadem personalitatis in utroque: nec est etiam de illis quae ex
se inconvenientiam habent: sed est de illis quae habent inconvenientiam propter
ordinem alium a Dei sapientia institutum. Sed Filium incarnari est in quarto
ordine. Et ideo simpliciter concedendum est quod Pater potuit carnem assumere,
et similiter Spiritus Sanctus, loquendo de potentia absoluta.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod hoc est impossibile, ut aliquid faciat Deus, et
hoc sit inconveniens; sed tamen potest facere ut illud quod modo est inconveniens
secundum unum ordinem, secundum alium ordinem fiat conveniens; sicut
potest carnem hoc modo formando assumere, sicut corpus viri de terra formavit:
sic enim Filii nomen Patri non conveniret: nec etiam si Pater Filius diceretur,
esset de se repugnantiam habens, cum secundum diversas naturas haec sibi
attribuerentur.

Torna all'inizio