: Sermo de s. Anastasio confessore (BHL 407b)

Pag 254


Quidam predictae urbis non modicum locuples, nomen simile
Anastasii gerens, ad extrema perueniens expirauit. Et quia
uisum fuerat uicinis et proximis, ut in aula Genitricis Christi ad
sepeliendum aptum locum inuenirent, laborare ceperunt. Qui
dum studiose foderent, inuenerunt canthabrum nitidi marmoris mirae
pulchritudinis sculptum; unde nimium gaudentes subito nuntiauerunt
haec ciuibus urbis, quo ilico innumerabilis ibi congregatus
est populus. Circumdatum igitur sepulchrum detectum est
a multitudine clericorum. Quo detecto, tanta fragrantia odoris
atque suauitatis inde erupit, ut non solum circumastantes sed etiam
cuncta edificia predictae ciuitatis occuparet. Qui cum nimio
odore essent satiati, tulerunt sanctum corpus, integris uestibus
etiam auro radiantibus uestitum, atque compositum iacere, sicut
moris fuerat ei uiuenti diuina tractare misteria: qui ilico sollicite
perquirentes plurimam eius partem carnis et cum capillis et calceamentis
inuenerunt. Moxque gaudio inenarrabili Deum Patrem
eternum excelsis uocibus decantantes laudauerunt. Statimque
ordinatis ministris clericorum, honorifice coopertum custodire studuerunt,
diuinumque assidue ministerium peragentes. Quo peracto,
magna cum uelocitate nuntiare Liutardo, episcopo ciuitatis
Spoletanae, decreuerunt. Quo audito, comitante turba clericorum
cum sacris ordinibus, locum sanctum frequentauerunt, atque
ut dignum et congruum fuerat, altare uenerandum magna cum
exultatione dedicauerunt.
Sed quia longum est, quanta et qualia ibi signa et prodigia
ab illo die facta sunt, enarrare, pauca de illius miraculis, pro ut michi
a clericis et ciuibus predictae urbis relatum est, ad utilitatem
fidelium Christianorum caritatis amore studeam pernotare.
Nam et si cuncta, quae per eum omnipotens Deus fecerit, enar-

Torna all'inizio