Petrus Damiani: Epistulae

Pag 6


Sed res ineffabilis, quae nullo valet humanae rationis ingenio concipi,
nullo potest mentis intuitu vel consideratione discerni, ex divinorum duntaxat
eloquiorum debet sententiis colligi. Nam sicut ait apostolus: Spiritus
sanctus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Quis enim scit hominum,
quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae Dei
sunt, nemo cognovit, nisi spiritus Dei. Nos autem spiritum huius mundi
non accepimus, sed spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata
sunt nobis, quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed
in doctrina spiritus . Enimvero quomodo Pater ineffabiliter Filium gignat,
quomodo Spiritus sanctus a Patre vel utroque procedat, qualiter intuitus
humanus attingeret, nisi per organa prophetarum vel per incarnatum verbum
suum Deus omnipotens hoc mortalibus revelaret? Est enim fides,
sicut dicit apostolus, sperandarum substantia rerum, argumentum non
apparentium . Stat enim Iohannis illa sententia, qua dicit: Karissimi, nunc
filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quoniam, cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est . Ad comprehendendum
ergo summum et ineffabile verae fidei sacramentum, non
humanae opinionis sequamur indaginem, sed solam amplectamur caelestis
eloquii veritatem, ut hoc potissimum de Deo credatur, quod divinitus
dicitur, et in his, quae summa et incomprehensibilis veritas perhibet, fidei
nostrae constantia non vacillet.
Porro autem, quod a Patre procedat Spiritus sanctus, nulla neque apud
Grecos neque apud Latinos questio est. Nec res testimoniis indiget, cum
hoc ipsum et ea, quae supra posuimus, evidenter exempla declarent. Quod
autem a Patre procedat simul et a Filio, unde scilicet questio est, evangelica
nos docet auctoritas, cum Dominus dicit: Paraclitus autem Spiritus
sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia . Et alibi:
Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre . Cum ergo Paraclitum
et Pater mittat in nomine Filii, et Filius mittat a Patre, patet profecto,
quia, sicut ab utroque, qui proculdubio unum sunt, mittitur, ita
nichilominus et ab utroque procedit. Et qui sepe spiritus veritatis dicitur,
cum utique Christus sit veritas, qui spiritus est veritatis, spiritus est proculdubio
Filii. Unde et alibi dicit: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet .

Torna all'inizio