Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod iustitia in hoc differt a
temperantia et fortitudine, quod illae moderant passiones intrinsecas, sed iustitia
moderat extrinsecas operationes: unde Philosophus dicit,
circa operationes iustitiam esse. In adulterio enim, secundum quod est contra
iustitiam, attenditur usus inordinatus, scilicet rei alienae; secundum autem
quod opponitur temperantiae, attenditur concupiscentia non refrenata sub debito
rationis. Moderatio autem actionum exteriorum ex duobus regulatur. Primo
per comparationem operationis ad ipsum operantem; et sic eiusdem rationis est
et regulatio exteriorum operationum et interiorum passionum, quae ad exteriores
inclinant operationes. Alio modo per comparationem ad alium; et in hoc est
iam alius modus regulandi: et ideo exigitur alia virtus; et hoc proprie ad iustitiam
pertinet; unde ab eodem actu, scilicet percussione alicuius, retrahit mansuetudo,
scilicet secundum quod procedit ex passione interiori, et iustitia in
ordine ad alium. In omni autem moderationem; oportet quod illud quod moderatur,
mensurae sive regulae alicui adaequetur. Unde sicut moderatio passionum
est adaequatio ipsarum ad ratione: ita moderatio exteriorum actuum,
secundum quod sunt ad alterum, est quod adaequentur illi ex comparatione ad
quem moderantur. Et haec quidem adaequatio est quando ei redditur quod et
quantum ei debetur; et haec adaequatio proprius modus iustitiae est. Unde ubicumque
invenitur ista adaequatio complete, est iustitia quae est virtus specialis;
et omnes virtutes in quibus salvatur, sunt partes subiectivae iustitiae. Ubi
autem ista adaequatio non secundum totum salvatur, sed secundum aliquid,
reducitur ad iustitiam ut pars potentialis, aliquid de modo eius participans. Ista
autem adaequatio tria complectitur, ut ex dictis patet, scilicet ut sit ordinatum
ad alterum; ut sit ei debitum, alias superexcederet actio eum ad quem fit; et ut
tantum reddatur quantum debetur; alias deficeret in minus.
Sunt autem quaedam virtutes quibus redditur alteri quod debetur ex necessitate
legis, non tamen tantum, quia impossibile est; sicut in honore qui est ad Deum,
quod facit «religio»; et qui ad parentes et ad patriam, quod facit «pietas». Unde
istae virtutes deficiunt quidem a iustitia, et sunt partes eius potentiales, et propinquissime
se habent ad ipsam. Quaedam vero sunt quibus redditur alteri quod
debetur non ex necessitate legis, sed quadam honestate, sicut Philosophus dicit
in 8 Ethic.: sicut «gratia» quae est retributio beneficiorum, secundum
Tullium, «misericordia», et huiusmodi: et hae virtutes aliquantulum magis
distant a vera iustitia. Quaedam autem virtutes sunt quibus hoc circa quod principaliter
est virtus, ordinatur ad alterum, non tamen secundum rationem debiti,
sicut «liberalitas»; et hae adhuc magis distant a vera iustitia. Quaedam vero hoc
circa quod est virtus, non principaliter, sed secundario, ordinant ad alterum;
|
|