ascendendo, sequitur, quod quidquid est de veritate naturae in hominibus omnibus,
totum fuerit actualiter in Adam. Haec autem positio a quibusdam philosophis
antiquitus posita est, et etiam a quibusdam theologis, ut de Magistro in
littera patet; alia tamen et alia ratione ad hoc inclinati.
Quidam enim antiquorum philosophorum, sicut praecipue Anaxagoras,
ponebant generationem alicuius non fieri nisi per congregationem
similium partium, quae prius inerant in eo ex quo fit generatio; ita
quod nihil in naturam carnis transiret quod prius caro non fuerit; unde oportebat
ad hoc quod generaretur caro et os in nato, quod aliquid ex patris carne et
ossibus resolveretur; et sic de aliis partibus, et membris. Quidam etiam qui
totam virtutem agendi materiae attribuere, quam solam naturam rerum esse
dicebant, ut in 2 Physic. patet, non poterant invenire causam assimilationis
filii ad patrem in singulis membris, nisi per hoc quod materialiter aliquid
de singulis membris resolveretur, ex quibus corpus pueri constituitur.
Sed harum rationum radices a philosophis sequentibus sufficienter improbatae
sunt, scilicet quod non solum ex extractione et congregatione sit generatio, sed
etiam per hoc quod materia transmutatur de forma in formam; ut sic quod
prius naturam carnis non habebat, postmodum caro fiat. Similiter etiam virtus
activa non est ex parte materiae, sed magis ex parte formalis principii. Unde
causa assimilationis filii ad patrem non est convenientia in materia, ut oporteat
membrum fieri de materia quae ex membris patris resolvitur; cum etiam sit
similitudo filii ad patrem in illis ex quibus nullo modo semen deciditur, sicut in
unguibus et capillis; sed causa similitudinis est virtus formativa, quae in semine
relinquitur ex operatione virtutis formalis ipsius patris agentis in semen.
Magister vero, et alii theologi hoc ponentes, ad hanc positionem inducuntur
propter traductionem originalis peccati, quasi in similem errorem cum prioribus
declinantes, ut non possit esse traductio originalis peccati in filios a parentibus,
nisi secundum hoc quod materia ipsius corporis filiorum fuit in ipsis
parentibus primis, quando peccaverunt; ut sic assimilatio in corruptione peccati
sit secundum convenientiam in materia, et non secundum rationem virtutis activae:
cuius contrarium expresse Augustinus asserit,
dicens, quod non propter hoc in nobis originale peccatum est, quia ex Adam
secundum corpulentam substantiam propagati sumus, quia sic etiam in Christo
originale peccatum fuisset; sed quia secundum seminalem rationem concupiscentialiter
ex eis descendimus. Unde patet quod rationes quibus haec opinio
asseritur, falsum fundamentum habent.
Ipsa etiam positio in se falsa est. Quod enim illa substantia humani corporis
quae in primis parentibus fuit, in tot diffunderetur, hoc non potest esse nisi tribus
modis: vel per multiplicationem materiae, ut quidam dicunt, vel per divisionem,
quia continuum in infinitum divisibile est, sicut alii ponunt, vel etiam per
mixtionem, secundum alios, sicut augmentatur vinum per admixtionem aquae.
|
|