Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 219


quod fecerunt in nobis. Nec sit principium nostri processus
fugere et relinquere familias et nobilia, quoniam hoc esset
in adiutorium eorum; sed resistamus eis, et si conuincant
nos, fugiemus tunc, postquam non poterimus aliquid agere
contra eos. Dixit rex tercio coruo: Quid videtur tibi de consilio
tuorum sociorum? Qui ait: Ambos sane intellexi et ambo
optime locuti sunt iuxta eorum intellectum. Sed quomodo
poterimus nostris resistere inimicis secundum damnum quod
habemus ab eis? Et hoc mihi precipue placet vt vnum de
nobis prudentem ad eos mittamus, vt ab eis intelligere studeat
intentionem et propositum eorum et clare nobis significe(n)t;
et, si voluerint se nobiscum componere et tributum
conueniens a nobis annue recipere, vt sic nostrum preteritum
damnum recuperare valeamus et sic in pace in loco nostro
permanere, inire persuadeo, quia dicunt sapientes: Quando
rex damnum a suis inimicis recipit, quibus resistere non
potest, et timet de maiori ruina sui populi et patrie, tunc
salubre sit tributum dare cum pace; et festina cito hoc
attemptare. Dixit rex [quarto] coruo: Quid tibi videtur de
consilijs que dixerunt socii tui? Cui dixit: Nihil dixerunt
super quo dominus rex se stabilire potest. Videtur autem
mihi non prodere personas et nobilitates et pro nihilo ire
propter hos viles et stultos, qui sunt conculcatio pedum nostrorum,
nec demus eis tributum, quoniam nobis esset maxima
verecundia. Et scito quoniam melius est nobis relinquere
habitacula nostra ad tempus et fugere ad loca deserta et esse
ibi in peregrinatione cum pace, quousque Deus voluerit, quam
hoc inire, quoniam dicunt sapientes: Qui submittit se angariis
et subditoribus eius inimici, iam ipse iuuit aduersarium
suum contra se. Maxime quia scio quoniam, si sciret turba
sturnorum nos velle illud facere, adderent vtique ad angarias
nostras et nobis graue tributum imponerent, quod tolerare
non possemus, et per hoc esset nostra perditio. Sed expedit

Torna all'inizio