Petrus Damiani: Epistulae

Pag 365


Bona autem, id est ea quae bonus artifex condidit, ut tu quisquis es,
quaeris, esse simul et non esse non possunt, quia in rerum natura, quas
rationabilis artifex esse constituit, alternitas ista non invenit locum. Quia
enim inter esse et non esse confundi malum est ac potius nichil est,
idcirco a bono creatore, qui bona omnia fecit, alternitatis ista confusio
facta non est. In malis autem potest utcunque videri haec confusionis
alternitas, quae certe videntur esse et non sunt, atque ideo quasi sunt et
non sunt. Sunt quidem in superficie coloris, non autem in iudicio veritatis,
quanquam et ipsis malis non possumus hanc diversitatem exacte concedere,
ut simul sint et non sint, quia videntur esse, sed non sunt, atque
ideo verius dicuntur semper non esse, quam et esse et non esse.
Manifestum est igitur alternitatem istam, de qua quaeritur, scilicet
utrum possit credi aliquid fuisse simul et non fuisse, esse et non esse,
futurum esse et futurum non esse, naturis existentium rerum nulla posse
ratione congruere, ad solas autem verborum pugnas, quae de disserendi ac
ratiocinandi fiunt consequentiis pertinere. Quamobrem indubitabili fide
credendum est omnia Deum posse, sive faciat sive non faciat. Nam quod
malum est, potius debet dici nichil quam aliquid, atque ideo nichil praeiudicat,
si dicamus omnia Deum posse, licet mala non possit, cum mala non
intra omnia, sed extra omnia potius debeant supputari.
Hinc est, quod sepe divina virtus armatos dialecticorum sylogismos
eorumque versutias destruit, et quae apud eos necessaria iam atque inevitabilia
iudicantur, omnium philosophorum argumenta confundit. Audi
sylogismum: Si lignum ardet, profecto uritur; sed ardet, ergo et uritur.
Sed ecce Moyses videt rubum ardere et non comburi. Rursus si lignum

Torna all'inizio