Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 559


donabat principibus institutis, michi donavit; quem latrones
michi acceperunt in Seyllano. Donavit eciam michi vestes,
pecias integras preciosas subtiles centum quinquaginta, de quibus
novem recepi pro domino Papa, quinque pro me, sociis principalibus
dedi tres pro quolibet, minoribus duas, et omnes alias
in eius conspectu distribui inmediate astantibus servitoribus
eius ne essem avarus; quod fuit summe commendatum et magnificum
reportatum. Hoc incidens non displiceat….
 
De templo secund reedificato sun Hesdra (584-5).
 
Incipit ystoria novi testamenti, de sacerdocio spirituali
et primo pontifice christianorum Ihesu Christo
(585-8).
 
1. …. Omnes enim philosophi et astrologi Babilonii et Egipcii
et Caldei pronuncciarunt in coniunccione Mercurii et Saturni
puellam nascituram virginem, filium absque viri coytu parituram
in terra Israel, cuius ymago in templo de Kampsay solempnissime
custoditur, et prima luna mensis primi, scilicet februarii
qui primus est apud Kathayos, festum istud cum candelis per
totam noctem solempnissime celebratur anni novi.
 
Quomodo autem inventa est [Maria] et a quo; sed posset obmitti
si placere
(588).
De descripcione orbis et nativitate Ihesu Christi (588-9).
Qualiter Ihesus fuit inter summos Pontifices ordinatus (589-90).
De baptismo Christi (590).
De missione Spiritus Sancti (590-2).
De Apostolis aliis (592).
De aliis discipulis Christi (593-4).
De Lino et Cleto episcopis ordinatis a Sancto Petro (594).
De S. Clemente, Romanorum Papa post Sanctum Petrum (594-5).
De eleccione primi Episcopi Boemorum Diothemari (595).
De sancto Adalberto episcopo (ibid.).
De Tegdago, episcopo Boemie (ibid.).

Torna all'inizio