Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 156


LIBER SEPTIMUS

De precibus et recommendationibus

VII 1

Litteras domini pape recepimus in hunc modum: „Non possumus egre non ferre etc.“ Ecce, videt
excellentia vestra iniuncti nobis formam mandati, quod ad notitiam vestram verborum domini pape
expressione pertulimus, ut, dum per hoc expressius mandatoris affectum innuimus, monitio nostra
facilius speratum sortiatur effectum. Monemus igitur magnificentiam vestram et, quia vos non ficte
diligimus, devote rogamus, ut premissis molestiis et similibus prohibitionis vestre censura omnimode
finem imponat. Porro, cum ecclesia et imperium mutuis in Deo suffragiis fulcire se debeant, in
dispendium, quod absit, venire posset et scandalum, si, quos providentia divina coniunxit, machinationis
humane presumptio turbationum aculeis separaret, et maxime hiis diebus, quibus ecclesia
affectionem, quam habet secundum Deum ad ea, que sunt honoris persone vestre ac imperii, verbis
exhibet, factis exponit. Unde procul dubio decet et expedit equipollentis retributionis vicissitudini
non obiectione contrarii respondere, quoniam ad amice coniunctionis dulcedinem non accedunt
amari stimuli punctionum, et habet ordinate modus prudentie, ut intentionis concepte propositum
illis regat et dirigat actionibus, que mentis conceptum in partum operis proferant et innati favore
fomenti adultum negotium nutriant suis causis. Si placet, remittite cito magistrum .., cuius absentiam,
quantum licet, non iniuste causamur.

VII 2

Petiisse meminimus, ut per intercessionis nostre favorem nobili viro Thome, comiti Celanensi,
benignitatis regie ianuam ad gratiam aperires; adhuc tamen intercessio nostra suum non invenit
effectum. Sed forte nondum previdit excellentia regia, quantum deceat quantumve expediat nonnunquam
in talibus plus uti mansuetudine quam rigore. Porro, si prudenter adverteres, quantum
maioribus consuevit afferre dispendii non curare minora, satis intelligeres per te ipsum, quod tuum
prosequimur nostris precibus interesse. An nescis, quam periculosa res sit desperatio? An nescis,
quantum profuerit spes, quam de sedis apostolice interventione concepit? Sane nos novimus et multi
alii non ignorant, quod ad tua servitia dictus comes esse poterit fructuosus. Unde gaudere te volumus,
quod sic tua promovet divina clementia commoda, ut a te petatur instanter, quod te deceret
offerre. Ergo, ne diutius proroget tue propitiationis habundantia gratiam exhibere, que petitur,
quam expedire nos expedit, illum, dum se ingerit, non repellas, cum, sicut eius assertio perhibet, sic

Torna all'inizio