Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 682


magnum consequendum, et sic est «fidentia», quae est certa spes perducendi ad
finem rem inchoatam, vel magis consequendi rem speratam; et secundum hanc
acceptionem credo quod magnanimitas est idem quod fidentia. Id vero quod
facit difficultatem in sustinendo, vel est bonum laboriosum, et circa hoc est
«perseverantia», quae est «in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio»,
et praecipue ut quis a ratione recta propter tristitiam, quae in laboribus
accidit, non recedat: quia sicut «continentia» facit invictum a delectationibus,
ita perseverantia a tristitiis, ut dicitur 7 Ethic. Vel est malum
nocivum, et sic est «patientia», quae secundum Tullium est «honestatis aut utilitatis
causa rerum arduarum et terribilium voluntaria ac diuturna perpessio».
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis magnificentia communicet cum liberalitate
in materia, quia magna facta magnis sumptibus fiunt, tamen communicat
cum fortitudine in modo.
Ad secundum dicendum, quod quamvis fortitudo non sit circa spem sicut circa
materiam, sed magis magnanimitas; tamen habet spem concomitantem: quia
fortis optimae spei est circa materiam suam. Unde fidentia et aliae supradictae
partes in fortitudine etiam secundum quod est specialis virtus, inveniuntur
quantum ad id quod est difficillimum in eis, ut quaedam conditiones fortis; et
sic etiam possent dici aliquo modo partes quasi integrales fortitudinis.
Ad tertium dicendum, quod malum nocivum tres passiones natum est generare:
scilicet timorem, tristitiam, et iram. Unde tres virtutes faciunt sustinere huiusmodi
nociva. Fortitudo, ut homo non perturbetur per timorem; patientia, ut non
perturbetur per tristitiam immoderatam; et similiter perseverantia, quae facit
ut propter tristitiam homo a rationis operibus non discedat, sicut patientia non
permittit propter tristitiam discedere ab ab aequanimitate mentis. Unde secundum
Gregorium: «Vera patientia est mala aliena», idest ab aliis
illata, «aequanimiter perpeti». Mansuetudo autem facit ut homo non perturbetur
per iram; unde abstinens, de quo loquitur Philosophus in 4 Topic., non est
idem quod patiens, sed se habet ad fortem et mitem, similiter et ad patientem,
sicut continens ad temperatum. Unde non oportet, si mansuetudo reducitur ad
temperantiam, quod et patientia: quia passio tristitiae est ex victoria nociva
sicut et timor; et ideo difficultas in patientia et fortitudine est etiam in non vinci
a nocivis. Unde patientia participat modum fortitudinis; sed ira est ad victoriam
contra nocivum; unde difficilius est in refrenando: propter quod mansuetudo
participat modum temperantiae.
Ad quartum dicendum, quod perseverantia uno modo dicit continuationem virtutis,
et sic est actus omnium virtutum; alio modo dicit propositum persistendi,
et sic est specialis virtus: quia habet specialem rationem obiecti, scilicet laboriosum
opus, prout natum est tristitiam inferre.

Torna all'inizio