[1273A] non sponte perpessus hujusmodi cessit; filiae
pudorem rapuit, Agenoream prolem tauri imagine
delusit, omne etiam, quod sibi collibuit, scelus
admisit, et divinitatis sibi majestatem opinione
impia usurpare non puduit. Ecce quali quantoque
Deo arcem etiam Capitolinam Romani observandam
se commendasse gaudebant; sed ubi invisarum gentium
potestati urbs tota nocte intempesta dedita
est; illud certe clarissimi imperii domicilium esset
cum eodem custode captum, nisi vigiles anseres
Jove incautius dormiente arcis custodes excitassent.
Unde mirum est tam cordatos homines in hujuscemodi
postmodun culturis decipi potuisse. Sed quia
jam de illustrium virorum testimoniis, de impotentia
ac turpitudine Jovis proposita ratio mihi
[1273B] videtur ad unguem perducta, vos, si quid ad haec
opponendum putatis, ut dicta confirmaturae objicite.»
Et illae: «Evidentissime, inquiunt, rationis judicio a
divinitate temere affectata, noster tigrellus excluditur;
nos autem nihil opponimus; solum posthac
quid divinitatis de Christo autumas, nobis a te
poscimus luculentissime explanari.» Christina dixit:
«Satis probe, superstitionis errore supploso,
omnipotentis Dei divinitatem exquiritis, ut quae a
fescenninis errorum tenebris mente obductae caecutitis,
veri luminis, qui Christus est, aeternaliter
resplendeatis. Exbibete itaque animos ad ea quae
flagitatis, et me simpliciter perorantem diligenter
attendite. Dominus Jesus Christus, de cujus divinitate
me famulam suam scienter inquiritis, verus
[1273C] Deus est ante mundi originem, ex Deo vero genitus,
per quem omnia facta sunt, non adoptivus, nec
phantasticus, sed consubstantialis, et coessentialis
Patri omnipotenti unigenitus Filius. Qui post multa
a condito mundo annorum curricula, non coactus,
sed sua et Patris voluntate ad liberandum genus
humanum, originali vinculo irretitum, quod primi
parentis culpa, diabolico instinctu contracta, ab illa
angelorum felicitate perpetua in barathrum aeternae
mortis inciderat, de coelis in uterum Virginis venit,
et quem coeli ambitus, orbisque totius capacitas
capere nequit, angusto utero Virgo pertulit. Ex qua
carne nostrae mortalitatis indutus, perfectus Deus
et homo periclitanti mundo se praebuit; ab hominibus
quidem visus, et cum hominibus conversatus,
[1273D] peccatorum et publicanorum amicus, et pauperum
piscatorum comes effectus, de quibus fecit apostolos,
quos constituit patriarchas, praecones veritatis,
judices saeculi. Et ut vobis quod praedico melius
innotescat, hunc ad cujus vestigia supplicandi gratia
ex toto orbe concurritur, piscatorem quondam
hamo parvoque reti contentum, principem mundi et
coeli clavigerum adornavit. Talibus utique ministris
majestatis suae secreta aperuit, et eosdem sua
praedicatione docuit humanitatem, daemonum exorbitatam
illecebris, in Creatoris sui gratiam revocare;
et, ut fides exhiberetur dictis, virtus que divinitatis
claresceret, leprosos mundavit, paralyticos curavit,
caecos illuminavit, mortuos suscitavit. Postremo ne
|
|