iuxta habent civitatem Centumcellensem, aliquam unquam molestiam
abbatibus monasterii Sanctę Marię de ipsa cella fecerunt.
Incipit preceptum domni Ottonis imperatoris.
[In nomine sanctę et individuę Trinitatis.] Otto superna favente clęmentia
Romanorum imperator augustus. si ęcclesias Dei sanctorumque eius
restaurare studuerimus, divinitus [nos] remunerari credimus. unde omnium
fidelium nostrorum pręsentium atque futurorum noverit universitas, qualiter
Hugo monasterii quod dicitur in Pharpha venerandę genitricis Dei ac virginis
Marię venerabilis abbas, nostram adiens clęmentiam, legem vęram quęsivit
de cella Sanctę Marię in Minione, quam Karolus, Hludovicus et cęteri
nostri antecessores coimperatores per eorum pręcepta eidem monasterio tradiderunt
et confirmaverunt, quę sita est in territorio Tuscano. cumque ipsum
pręfatum monasterium eiusque abbates per innumerabiles annos eandem cellam
tenuissent, quidam abbas pręfuit dispersor monasterii, qui memoratam cellam
cuidam abbati de Sancto Cosma et Damiano in urbe Roma perscriptum trium
personarum tradidit et concessit. quo vero scripto legaliter expleto, cęperunt
abbates pręlibatam cellam suptrahere monasterio Sanctę Marię. unde
inter utrosque abbates orta est contentio. ambobus autem missis abbatibus
ad Gregorium papam, ex utraque parte ostensa sunt pręcepta. et apparuerunt,
quę abbatis monasterii Sanctę Marię in Pharpha fuerunt, antiquiora et
vęraciora. et Gregorius abbas unam falsissimam refutationis cartam ostendit,
quod et abbas Hugo per pugnam discernere voluit. Gregorius autem papa
extra legem cum sua virtute fecit Hugonem abbatem eandem cellam refutare.
iterum autem sępedictus Hugo abbas adiit nostram clęmentiam, et omnia quę
acta fuerunt in nostra enarravit pręsentia. nos vero cognoscentes iniuste ea
diffinita sic esse, iterum inde legem fieri pręcepimus. abbas quoque Gregorius
nostris nuntiis ad placitum provocatus, prius per Iohannem Ravennatis
ęcclesię diaconum, postea per Iohannem pręfectum iterum iterumque vocatus
usque duodecim vices. sed ipse nostris nuntiis toties spretis, iniusta cognoscens
facta, fuga lapsus est. postea autem per iudicum sententiam et per
nostrorum fidelium quamplurium consilium, abbatem prędictum Hugonem de
ipsa cella Sanctę Marię in Minione revestivimus in perpetuum, et per hanc
nostram imperialem et preceptalem paginam confirmamus ipsam cellam cum
omnibus pertinentiis monasterio et eius abbati Hugoni, quod dicitur Sanctę
Marię in Pharpha. omniaque scripta de eadem cella facta monasterio
|
|