Concisis igitur cervicibus adversantium
eripe nos de
laqueo venantium . Preterea, mi domine, quia in legendis
hystoriis non est tibi ocium, saltim de pontificali libro
excerptum digneris legere hoc breviloquium. Dixerat enim
ille sarabaita, quod in sua esset potestate, quem vellet, ad imperium
promovere et, quem nollet, removere. Sed arguitur
falsitatis testimonio libri pontificalis. Ibi quippe legitur, quod
ordinatio papę atque episcoporum fit et esse debet per manus
regum et imperatorum.
CAP. II.
QUONIAM DE IMPIISSIMA heresi Folleprandelli volumus
et debemus aliquid dicere, oportet a superioribus paulisper
incipere. Constantinus igitur imperator divina revelatione
sanctique Silvestri digna predicatione conversus ad culturam
christianę religionis roboravit catholicam fidem
multiphariam
multisque modis . Postquam autem Romanam
dignitatem et pene totam urbem traxit secum ad apostolicę
credulitatis fidem, edicto constituit, ut omnes in sacrę fidei
professione sentirent unum atque idem. Ea de causa reliquit
Romę suum patricium ad custodiendam rem publicam et de
manu papę accipiens apocrissarium voluit, ut esset Constantinopoli
ob disciplinam ęcclesiasticam, quatenus presumenti
garrire contra fidem fieret obvius apocrisarius et aecclesię