ne illud idem signum, quod in narratione posuimus in
petitione repetamus, quia quodammodo tedium generaret.
XXXII.
DE CONNEXIONE PETITIONIS CUM NARRATIONE
Potest tamen petitio cum narratione sub una
clausula comprehendi rationabiliter et secerni, sicut de
narratione censuimus et exordio ; et, si narratio
cesset, eadem lege potest exordio copulari. Quod
si tam exordio quam narratione sit epistola mutilata,
petitio tunc non eget aliquo signo, sicut nec narratio,
quando exordium non precedit. Ideoque dicimus quod
petitio, sicut exordium, habet convenientiam cum extremis;
adeo quod, si narratio non precedat, petitio
tunc fungitur vice narrationis et, si conclusio non
sequitur, conclusionis officium ipsa gerit, propter finalem
causam, quam hec coniunctio quatinus, vel alia
denotat adiunctiva; finalis enim causa rei conclusio
reputatur.
XXXIII.
DE CONCLUSIONE ET DIFFERENTIA IPSIUS
A COLORE
Conclusio aliter in coloribus rethoricis et
aliter in epistola diffinitur. Ibi enim dicitur conclusio
|
|