: De Gallica Petri Damiani profectione et eius ultramontano itinere

1045


ęcclesia cuncto residente concilio, postquam, ut Romanae sinodi consuetudo deposcit,
predicationis verbum finivit, tale rethoricae locutionis exorsus est prohemium, quod intentos
simul et benivolos faceret auditores.
Rhetoricae locutionis prohemium.
18. 'Ad vestrae', inquit, 'fraternitatis auxilium Romana nos delegavit auctoritas et
quasi ad karissimos fratres nostra communis mater destinavit ęcclesia. Vestra namque
sibi debita sancta fidelitate confisa, quam etiam in nonnullis suis negotiis experta est profuisse,
quicquid in istis partibus iniuriae patitur, vestra nos adiuvante providentia, sibi
ut emendetur, exoptat. Per nos siquidem coram vestra sanctitate Romana lamentatur
ęcclesia, quod multorum hominum insolentia multas inter vos cotidie patitur contumelias.
Verumtamen inter cętera, quae sibi evenisse considerat, unum quid novum et insperatum
eam non modicum perturbavit. Cum enim huius sinistri rumoris fama totius Romani
concilii noviter percelleret auditus, omnes pariter in maerorem simul et admirationem
conversi sunt. Cumque diu protracta deliberatione, quem, qualem et quantum pro tantae
rei presumptione destinari deberet, nos demum mittere decreverunt. In hoc namque,
quantum super hoc Romana dolet ęcclesia, fratres mei, perpendite, quia non subdiaconum,
non diaconum, non cardinalium quemlibet mittere procuravit.'
19. Tunc episcopi omnes ex premissa verborum dulcedine valde benivoli et ex
causae exaggeratione non parum intenti expectabant, ut iam causa illa exponeretur, pro
qua tantus et talis homo a Lateranensi curia devenisset. Mox autem ut suis verbis illorum
benivolam audientiam adesse conspexit, sic coepit enarrare propositum: 'Cluniacense
monasterium Romanae ęcclesiae esse subditum nullus vestrum, fiatres, ignorat et, quod
nulli aliae personae preter Romanum pontificem in eodem monasterio ius aliquod pertinet,
nullus addubitat. Quod quidem supra omnia sibi pertinentia diligit monasteria, multis
quoque apostolicae sedis privilegiis constat esse munitum. Quae omnia domnus Matisconensis
episcopus parvipendens illud subiugare suaeque ditioni submittere quasi temerarius
studet invasor.'
Tunc ille, quia iam suae nequitiae caput atritum et mentis rigorem iam pene
sensit emortuum, coram cuncto concilio causam narraturus adsurgit. Mox ex utraque
parte causa exponitur et utriusque partis allegatio ventilatur. Romanae ęcclesiae lecta sunt
privilegia, contra quae episcopus egisse accusatur. Causa defenditur, culpa inponitur, controversia
meritis partium examinatur. Tandem post multas contentiones, post utriusque partis varias
obiectiones, quia episcopus contra Romana privilegia se non egisse purgare non poterat,
ad huius decisionis calculum res ista perducitur. Interrogantur episcopi, si apostolicae sedis
rata decernerent privilegia et in suo tenore, quae lecta sunt, sine lesione durantia. Omnes rata
et inconcussa manere diffinitiva sententia decreverunt. Tunc ipse Matiscensis episcopus cum quinque
eiusdem ęcclesiae clericis propria manu iuravit, quia, quod contra monasterium se egisse recolebat,
neque ad iniuriam apostolicae sedis neque ipsius papae fecerat neque adhuc privilegiorum tenorem ad liquidum
noverat. Tali modo inter domnum episcopum et abbatem huius causae negotium constat esse

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio