deficiebat spiritus meus. Capilli siquidem
vestri quasi aurum contortum iuxta coloratissimas
aures mirifice dependebant. Frons erat excelsa
et supercilia sicut duo cardines gemmati,
oculi velut stelle clarissime refulgebant, quorum
splendore membra quelibet radiabant. Nares
directe, labra crossula et rubencia cum dentibus
eburneis comparebant, collum rotundum
et gula candidissima se directe inspiciendo geminabant
pulcritudinem, quam nunquam credo
potuisse in Helena intendi. Pectus quasi paradisi
ortulus corpori supereminebat, in quo erant
duo poma velud fasciculi rosarum, a quibus
odor suavissimus resultabat. Humeri tamquam
aure a capitella residebant, in quibus brachia sicut
rami cedri erant naturaliter inserta. Manus
longe, digiti exiles, nodi coequales et ungule sicut
cristallum resplendentes totius stature augmentabant
decorem. Verum quia primo deficeret
commendator quam pulcritudinis immensitas,
stilum verto ad sapientie vestre magnitudinem,
de qua non possum non amirari; quia
multe sunt, que, licet convenienti pulcritudine
gaudeant, non tamen sapientia decorantur. Sunt
et alie, quibus sapientia fuit nature munere concessa
|
|