philosophia, que parens est sapientie, et in his artibus, quas appellant  
liberales, scimus contigisse, cum omnes additamento ad summum  
culmen pervenerint. Satis fuit prioribus illis incitamenta  
quedam et veluti calcar indidisse reliquis perfectiora inquirendi.           
Eodem pacto hunc meum libellum existimo alicuius ingenium 
erecturum, qui ea que a nobis aut pretermissa aut errata cognoverit  
reddat sua diligentia meliora. Quod ut conentur cui id per  
doctrinam ac eloquentiam possunt, vehementer hortor ob utilitatem  
communem: hoc enim maxime modo Latine lingue splendorem  
ac decus augebit disserentium industria mihique in primis  
gratias agent, qui meis ineptiis illos ad scribendi studium et laudem  
provocarim. 
4    A lectoribus autem veniam peto, si non eam, quam vel rei  
dignitas aut opinio eorum requirit, scientiam et elegantiam prestiti.  
Malui enim ruditer atque indocte quam nihil scribere, presertim 
ociosus et ea de re in cuius extimatione pauci videntur recta  
sentire. Ad te vero, virum hac nostra etate omni virtutum et litterarum  
genere maioribus comparandum, hunc libellum destinavi  
veluti testem amoris erga te mei, ut in tua auctoritate et nomine   
conquiescat. Adicietur enim non parum ei favoris et dignitatis ex  
tua excellenti virtute, cum omnes extimaturi sint quicquid ad te  
deferatur emendatum ac perfectum esse debere. Suscipe igitur  
hunc libellum, in quo de vera nobilitate disputatur, de qua cum  
alias sepius multos disceptantes audivi, tum vel maxime dudum   
disertissimos mihique summa familiaritate coniunctos. 
5    Nam cum olim ex Urbe in patriam secessissem aeris mutandi  
gratia, venerunt eodem rogatu meo doctissimi mihique amicissimi  
viri Nicolaus Nicolus et Laurentius de Medicis, quos ad id pellexeram 
precipue nonnullorum, que ex Urbe advexeram, signorum  
ostentatione. Hi cum essent in hortulo, quem peregrinis quibusdam 
marmoribus celebrem reddere cupiebam parvule suppellectilis
  |  
  |