Dicitur autem quod quicumque facit aliquid dubium nec
veritatem ducit ad lucem nec respicit bene quid facit, erit
vltimo suum negocium, sicut cuiusdam mulieris, quam decepit
seruus per suum amasium, ita vt confusa remaneret. Dixerunt
leo et omnes alii viri: Quomodo fuit? Dixit Dimna:
Parabola . Dicitur fuisse in quadam ciuitate nomine
Bostenne, in prouincia Abezie, quidam carpentarius, cui erat
pulchra vxor. Habebat autem hec quendam amasium pictorem
qui agebat cum ea. Dixit mulier suo amasio: Volo vt
facias tibi signum per quod cognoscam te in nocte, vt non
sit tibi necesse clamare nec pulsare ianuam, ne sentiat aliquis.
Cui dixit amasius: Faciam mihi pannum album et nigrum
ad signa rectorum quasi oculos, vt album sit ad modum
lune, nigrum vero ad modum pupille oculi, et quando
videris illum, sit tibi signum egrediendi ad me. Et placuit
mulieri, et fecit ita. Audiensque illos seruus mulieris qui
erat in domo, conseruauit verbum in corde suo. Erat autem
amasius accedens ad ipsam in nocte, et illa videns signum
vestimenti, exibat ad ipsum statim; et sic fecit hoc modo
multis diebus. Quadam vero die, dum iret maritus ad curiam
regis de nocte ad operandum ibi, iuit seruus mulieris ad
vxorem pictoris, quem mulier adamabat; petijt ei vt sibi illud
accommodaret vestimentum, deditque ei, et iuit cum
eo seruus ad mulierem suam nocte. Videns itaque mulier signum
credidit suum esse amasium. Que exiens ad eum, stetit
cum eo. Et abiens seruus in viam suam, restituit vestimentum
illi mulieri. Post vero mediam noctem rediens pictor
de domo regis, accepit vestimentum illud et iuit ad mulierem.
At illa cum videret, obstupuit dixitque ei: Quid tibi
nocte ista? et quare redijsti ad me iterum festinanter, ex quo
adimpleuisti tuam voluntatem? At ille cum audisset hoc
verbum, percepit quomodo alius homo accessit ad eam
nocte illa. Et rediens ad domum suam, cepit increpare et
|
|