Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 226


Ad quintum dicendum, quod id quod est futurum secundum rem, potest esse
praesens in imaginatione. Et quia bonum est natum movere appetitum secundum
quod est imaginatum vel intellectum, ut dicitur in 3 de Anima, ideo ex tali
praesentia potest sequi passio in appetitu.
ARTICULUS 2
Utrum spes sit in alia vi quam in concupiscibili
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod spes non sit in alia vi quam in concupiscibili. Arduum enim vel
difficile non addit aliquam rationem appetibilis supra bonum: quia difficile
magis habet rationem fugibilis quam appetibilis. Arduum autem non differt a
bono non arduo nisi secundum magis et minus. Sed vis concupiscibilis est boni
quod desideratur. Cum ergo obiectum spei sit bonum arduum vel difficile, videtur
quod spes sit in concupiscibili.
2. Praeterea, sicut voluntas est boni appetibilis in parte intellectiva, ita concupiscibilis
in parte sensitiva. Sed in parte intellectiva omne quod ad appetitum
pertinet, est voluntas. Ergo et in parte sensitiva omne quod ad appetitum pertinet,
est vis concupiscibilis; et ita, cum spes ad appetitum pertineat, ut dictum
est, videtur quod sit in concupiscibili.
3. Praeterea, gaudium et delectatio in concupiscibili sunt. Sed spes facit gaudium;
Rom. 12, 12: «Spe gaudentes»; et delectationem, ut dicit Philosophus in
7 Physic. Ergo spes est in concupiscibili.
4. Praeterea, praesens et futurum non diversificant appetitivam potentiam, cum
accidant appetibili inquantum huiusmodi. Sed gaudium et spes non differunt
nisi secundum id quod gaudium est de bono praesenti, spes autem de bono futuro.
Ergo cum gaudium sit in concupiscibili, et spes in eodem erit.
5. Praeterea, eiusdem est moveri ad terminum, et in termino quiescere. Sed spes
importat motum in aliquem terminum, in quem cum aliquis devenerit, gaudet.
Cum ergo gaudere sit concupiscibilis, et sperare erit concupiscibilis.
SED CONTRA, concupiscibilis, per se loquendo, non ordinatur ad arduum, sed
magis irascibilis. Cum ergo obiectum spei sit arduum, oportet quod spes non sit
in concupiscibili, sed in irascibili.
Praeterea, idem est subiectum contrariorum. Sed spei opponitur timor. Cum
ergo timor sit in irascibili, non in concupiscibili, sicut et audacia, quae iterum
timori opponitur; videtur quod spes etiam sit in irascibili.
Praeterea, ira sine spe esse non potest, ut dicit Avicenna in 6 de Naturalibus;
unde ex offensa illa de cuius vindicta non est spes (sicut cum quis a rege offenditur)
non est ira, sed odium magis, vel timor. Ergo cum ira non sit in concupiscibili,
nec spes.

Torna all'inizio