Salimbene de Adam: Cronica

Pag 617


et clerici sui consentiebant sibi confirmando que dixerat». Tunc
respondi et dixi: «Liviensis episcopus talis est, qualem describit
Ecclesiasticus XI: Bona enim in mala convertens insidiatur et
in electis imponit maculam. Et ideo subdit: Attende tibi a pestifero;
fabricat enim mala, ne forte inducat super te subsannationem
in perpetuum. Sed melius faceret Liviensis episcopus, si illam
Scripturam opere adimpleret, que dicit, Eccli. IX: Non placeat tibi
iniuria iustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
De clericis vero suis dico quod ipsi sunt congregatio taurorum
in vaccis populorum, ut excludant eos qui probati sunt argento; nec
laudari ab eis desidero, quia Seneca dicit: 'Tam carum tibi sit
laudari a turpibus, quam si lauderis ob turpia'. Nos et Predicatores
sumus pauperes mendicantes, quos oportet de helemosinis
vivere, et inter alias personas que nobis bene faciunt mulieres
sunt, iuxta verbum quod scriptum est, Eccli. XXXVI: Ubi non est
mulier, ingemiscet egens. Hoc ideo dicit, quia misericordiores sunt
ad pauperibus dandum et magis compatiuntur afflictis quam viri,
qui durioris cordis sunt. Et ideo, quando mittunt pro nobis,
oportet nos ire ad eas vel pro infirmis suis vel pro alia quacumque
tribulatione quam habent, ut rependamus eis aliquod beneficium,
et ne inveniamur ingrati, quia Apostolus dicit, ad Colo. III: Et
grati estote. Nec altercamur cum aliqua muliere in vino, quia secundum
constitutionem nostram in civitatibus bibere non audemus,
nisi cum prelatis et personis religiosis et dominis terrarum. Scimus
etiam Scripturam que dicit, Eccli. XLII: In medio mulierum
noli commorari. De vestimentis enim procedit tinea, et a muliere
iniquitas viri.
De quodam Faventino episcopo, qui fuit strangulatus.
Ego autem cognovi talem episcopum, qui de die in lecto suo
denudabat iuvenculam mulierem, ut eam diu videret et tangeret,
et ponebat florinos aureos super corpus illius et coxas, quos postea
donabat eidem, et dicebat quod non erat plus mundus. Et erat
senex et inveteratus dierum malorum. Et post paucos dies, quadam

Torna all'inizio