Provocatus est vero idem abbas Berardus a quodam Rainerio 
abbate Sanctorum Cosmę et Damiani quod dicitur in Mica Aurea 
pro cella de Minione, iniuste quam dicebat debere esse subiugatam 
suo monasterio prędictus abbas Rainerius. quę causa finita fuerat 
ante Ottonem imperatorem iuvenem et ante papam Silvestrum, 
pręsente Hugone abbate. venerunt autem utrique abbates in 
pręsentiam comitis Girardi filii Rainerii, cui abbas Hugo commiserat 
omnes cellas et terras quas habemus in marchia Tuscana, 
et dederunt invicem guadimonia ut, constituto termino, iudicantibus 
iudicibus fecissent secundum legem. et qui ex eis defuisset, 
non amplius pręsumeret recapitulare illam controversiam. qui 
vęro pręparatus fuisset, illam cellam teneret absque ulla altercatione. 
venit itaque domnus abbas B[erardus] ad terminum constitutum 
pręparatus, et una cum iudicibus et comite atque episcopis 
et plurimis hominibus expectavit a mane usque ad vesperum. 
sed supradicto abbate Rainerio minime veniente, a sapientibus 
iudicatum est iudicibus, ut amplius non pręsumeret illam cellam 
reclamare suam, quam falso antea reclamabat. Quoniam 
quidem aperte dabatur intelligi secundum regalia pręcepta huius 
monasterii quod antequam Sanctorum Cosmę et Damiani cęnobium 
fundatum fuisset, cella de Minione fuit subiecta huic cenobio 
Beatę Marię. 
Ipso etiam tempore quidam pręsbyter Petrus contulit huic 
monasterio res suas et partem de ęcclesia territorii Sabinensis in 
Ponzano et Rescaniano. et alius pręsbyter Benedictus nomine 
optulit res suas huic monasterio in loco qui nominatur Sancti Valentini. 
Iohannes vero et Crescentius filii comitis Ottonis refutaverunt 
in hoc monasterio quisquid eis pertinebat de castello 
Tribuco. item, collata est quędam res huic monasterio in loco 
qui dicitur Canalis et in Cerquito modiorum ducentorum.  quidam 
autem viri germani Suavis et Berardus contulerunt in hoc 
monasterio casalem quem tenuit Guido pręsbyter et casalem 
quem tenuit Nicto de Iohanne Adę cum molinis et aquimolis
  |  
  |