Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 125


Veronam ilico pavore civibus consternatis invadit. Odovacer
autem cum his, qui evaserant, fugiens Romam contendit sed
obseratis continuo portis exclusus est. qui dum sibi denegari
introitum cerneret omnia quaeque adtingere potuit gladio
flammisque consumpsit. inde quoque egrediens Ravennam ingressus
est ibique, quibus se tueri adversum hostes possit, munitionum
praeparare obstacula coepit. Theodoricus itaque a
Verona digrediens Mediolanum pervenit. ubi dum consisteret,
magna ad eum multitudo militum pluresque Italiae populi convenere.
sed paucis interiectis diebus rursus dediticius exercitus
Tuffa quodam nomine instigante Odovacris se partibus
reddidit. ea res Theodoricum in tantum perterruit, ut se
suumque exercitum apud Ticinensem urbem muniret. talium
rerum varietates Burgundionum rex Gundubadus aspiciens Liguriam
cum ingenti exercitu ingressus cuncta, quae reperire
poterat, pro voluntate diripiens infinitam secum ad Gallias
captivorum multitudinem abduxit. Theodoricus itaque aliquandiu
intra munitiones exercitum retinens demum relictis ibi
matre sororibus universi vulgi multitudine nihil plane dubius
de Epiphanii viri sanctissimi fide cum expeditis armatorum
cuneis ad Odovacris obsidionem Ravennam perrexit dumque
eo loco, cui Pinetum nomen est, non procul ab urbe castra
posuisset, per continuum paene triennium Odovacrem obsedit.
qui dum frequenter ex urbe cum suis egrediens eius exercitus
inquietaret, novissime noctu in castra inruens magna
Theodorici exercitum strage prostravit. victus ad extremum
fortissime Gothis resistentibus in urbem confugit nec multo
post a Theodorico in fidem susceptus ab eo truculente peremptus
est. egressis denique a Ticinensi urbe post triennium
Gothis eandem mox urbem Rugi invasere cuncta per circuitum
loca simulque et civitatem per continuum biennium populatione
vastantes, cum adhuc beatissimus Epiphanius superesset,
cuius in tantis periculis sanctitate cives replebantur afflicti.

Torna all'inizio