Papias: Ars Grammatica

Pag 157


inferior est imperante. 7 Subiunctiuus est quartus, qui non solum
aduerbio uel coniunctione eget, sed etiam altero uerbo ut
perfectus sit sensus. 8 Hic aliquando dubitationem significat, ut
"si uideam, intelligo", aliquando confirmationem, ut "hic
resurrexit, qui teneret potentiam suam". 9 Hoc etiam suademus,
ut "prodest ut legas"; est quando imperamus, ut "ne dicas" et tunc
non eget alio uerbo. 10 Hoc quoque ostendimus aliquid fieri
potuisse, nisi impedimento quid esset, ut "facerem si placuisset".
11 Infinitus est dictus, quia personis et numeris deficit, quos non
definit, et eget uno ex illis quattuor. 12 Duo adhuc alii modi a
quibusdam esse dicuntur, impersonalis et gerundiuus. 13 Impersonale
uerbum sue cuiusdam significationis est et differt hoc ab
infinito, quod cum ille finito egeat uerbo, hoc uero actum perfectum
significat et per omnes modos, persona sola deficit; que
si addatur, perfecti uice fungitur, ut "curritur a me", pro "curro".
14 Et solet nasci uel a neutris absolutis uel actiuam uim habentibus
(non tamen passiuam), ut "statur", "ambulatur", "miseret", "piget",
"tedet" (a "misereo", "pigeo", "tedeo", antiquitus), uel ab actiuis,
ut "amatur", "legitur"; a passiuis uero, uel deponentibus, uel

Torna all'inizio