inviti: nisi quod eo usque nos
necessitas ipsa perduxerat, quod corporis nostri
partem [si fieri posset salubriter, et natura
permitteret] necessario misissemus, quod totum
et integrum e vicino vobis, cum palma
desideratae victoriae pollicemur. Quicquid denique
dictus Episcopus super his, vobis ex
parte nostra dixerit et mandaverit, indubitanter
credere, et efficaciter percomplere curetis.
Cap. CXXXIV.
Fidelibus suis, ut ei quem mittit obediant ad
exigendam pecuniam ab officialibus.
Inter ardua rerum molimina, quae ad honorem
nostrum, et perpetuam nostrorum
fidelium pacem, laudabilibus inchoata
principiis, autore Domino fine jam conclusimus
concupito, devotionem fidelium regni
nostri: quam semper corpore, rebus et animo
nobis adfuisse gaudemus, et in magnis
quibuslibet, quae potentia nostra peregit, specialem
esse ac praecipuam gloriatur: tanto nunc
fiducialius providimus requirendam, quanto
negotiorum moles exposcit, et fideles nostros,
ex laudabili eorum quae imminent complemento,
gratos nobis, aliisque reddere disponimus
gloriosos. Cum igitur ab universis officialibus
nostris ipsarum partium, tam praeteritis,
quam praesentibus subventionem requiri mandemus
ad praesens: cum non sit incongruum,
ut qui per nos et in nostris servitiis
|
|