Ad sextum dicendum, quod appetitus dicitur rectus dupliciter. Uno modo in se,
secundum quod ea quae in appetitu sunt, ordinata sunt: et hanc rectitudinem
facit virtus moralis: et quia prudentia conformat rationem practicam appetitui
sic directo; ideo cum moralibus virtutibus in materia communicat, et in eamdem
operationem concurrit, propter quod inter morales computatur. Alio modo
dicitur appetitus rectus a rectitudine quae est extra ipsum; et hoc est materialiter,
inquantum scilicet tendit in aliquid rectum extra se faciendum, cuiusmodi
est rectitudo quae est in artificiatis; et sic conformat rationem appetitui recto
ars mechanica; ideo non computatur inter morales virtutes.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod, sicut ex dictis patet, omnis materia
moralis ad quatuor reducitur, quae vel re vel ratione differunt (hoc enim sufficit
ad differentiam habituum, ut prius dictum est): scilicet passio concupiscibilis,
passio irascibilis, actio: et haec omnia secundum quod subiiciuntur rationi, sic
omnia induunt rationem unius obiecti vel materiae.
Inter passiones autem concupiscibilis praecipuae sunt delectationes secundum
tactum, ut ex supra dictis in 26 dist., quaest. 1, art. 4, patet, circa quas est temperantia:
et ideo in hac materia ipsa est cardinalis virtus. In passionibus autem
irascibilis praecipuae sunt illae quae sunt ex difficili, quod natum est mortem
incutere: et ideo fortitudo, quae est circa huiusmodi passiones, est in hac materia
cardinalis virtus. In actionibus autem quae sunt circa res quae in usum vitae
veniunt, quibus ad invicem communicamus, praecipue sunt illae actiones quibus
huiusmodi res distinguuntur, quia praedicta distinctio est communicationis
principium; et ideo iustitia, quae tribuit unicuique quod suum est, est cardinalis
virtus in hac materia. Inter ea autem quae ratio circa moralia operatur, praecipuum
est electio ad quam consilium et omnia huiusmodi ordinantur;
et ideo prudentia, quae est praeceptiva, ut in 6 Ethic., dicitur, est cardinalis
in ista materia.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non idem requiritur ad hoc quod aliqua passio
sit principalis et ad hoc quod sit materia principalis virtutis, et ad hoc quod
denominet potentiam. Quia enim denominatio fit ex completo et ultimo et manifestiori:
ideo potentia irascibilis denominatur a passione irae, quae est ultima
aliarum passionum quae sunt in irascibili, et composita passio, sicut supra dictum
est. Sed ad hoc quod sit principalis passio, requiritur quod afficiatur appetitus
secundum conditionem appetibilis moventis, ut scilicet bonum prosequatur,
et malum fugiat; et ita in irascibili timor et spes sunt principales passiones. Sed
ad hoc quod sit materia principalis virtutis, requiritur quod sit passio excedens
per modum intensionis alias passiones existentes in illa vi, sicut circa maximas
|
|