penam. sicut igitur modo sacramentum corporis et sanguinis Christi
in calice aureo vel smaragdino sumere non esset pompa
aliqua, sed devocio et reverencia magna, sic agnum illum paschalem
et sacramentalem in chatino aureo vel smaragdino
comedere non fuisset nota vanitatis,sed exemplum divine reverencie
et devocionis. illud autem sub silencio pretereundum
non est quod in quibusdam libris Anglorum reperitur
quod quando Nicodemus corpus Christi de cruce deposuit, eius
sanguinem, qui adhuc recens erat et ignominiose dispersus fuerat,
recolegit in quodam vase smaragdino, sibi a Deo divinitus
preparato. et illud vas dicti Anglici in libris suis Sangraal appellant.
illud autem vas Nicodemus cum multa reverencia
multo tempore custodivit. tempore autem procedente, Cesaream
fuit translatum et tandem Ianuam est deductum. dignum
igitur fuit ut illud vas esset preciosum, in quo reponi debebat
preciosus thesaurus sanguinis Ihesu Christi. sicut enim
precioso sanguini Christi nichil visibile vel creatum potest
aliqualiter comparari, sic fuit conveniens ut in vase tam precioso
poneretur, quod nunquam posset alicubi tam preciosum vel simile
|
|