Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 518


QUAESTIO 1
Circa custodiam Angelorum quaeruntur hic quinque: 1. Utrum Angeli hominibus
ad custodiam deputentur; 2. Cuius ordinis sit custodire; 3. Quorum hominum
sit custodiri; 4. Utrum custodes Angeli semper custodiant homines quibus
deputantur, vel quandoque eos derelinquant; 5. Cum de salute hominum gaudeant
Angeli, utrum e contrario de perditione eorum tristentur.
ARTICULUS 1
Utrum Angeli custodiant homines.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli homines non custodiant. Deus enim est custos hominum,
ut dicitur Iob 7. Sed perfectior est custos qui per seipsum sufficit ad custodiam
quam qui custodit mediantibus aliis. Cum ergo omne quod est perfectissimum,
Deo sit attribuendum, videtur quod ipse nos per Angelos non custodiat
2. Praeterea, custodia et conservatio hominum est per gratiam. Sed gratiam
Deus immediate infundit animae, et non per Angelos. Ergo videtur quod eis non
competat custodire nos.
3. Praeterea, unus effectus custodiae Angelorum ponitur quod deferant orationes
nostras ad Deum. Sed hoc videtur omnino superfluum, cum Deus omnia
cognoscat. Ergo videtur vanum ponere Angelos hominum custodes.
4. Praeterea, custos ponitur alicui aut propter imbecillitatem, ut scilicet iuvetur
et defendatur, aut propter ignorantiam, ut instruatur; sicut mulieribus et pueris
doctores et paedagogi dantur. Sed homo per se potest cognoscere ea quae sunt
facienda vel vitanda, per legem naturalem cordi impressam; et potest etiam
exequi propter arbitrii libertatem. Ergo videtur quod custodia Angelorum non
egeat.
5. Praeterea, custodis officium est retrahere custoditum ab his quae sibi sunt
nociva. Sed Angeli non retrahunt homines a peccatis, cum multos in peccata
praecipitari videamus. Ergo videtur quod Angeli hominum custodes non sint.
6. Praeterea, custodis est instruere custoditum secundum modum eius. Sed
modus hominis est cognitionem a sensibilibus accipere. Ergo videtur quod visibilibus
apparitionibus nos deberent instruere. Hoc autem non faciunt, nisi forte
raro. Ergo videtur quod vel non custodiunt, vel sunt negligentes in custodiendo.

Torna all'inizio