virtute exinanita sibique ab eius famulis pro malis impensa bona, corde
compunctus veniam petiit, tanti sceleris incentores prodidit, se ulterius tale
quid minime conari promisit et postremo sic discessit.
9. Per idem tempus clerici suburbani in unum convenientes ad invicem
dicunt: << Quid facimus? En Arialdus, qui nos nostrasque familias conturbavit
et dispersit, in urbe conclusus atque a populo circumdatus inhabitat,
ideoque ut eum perimamus nequaquam pertingere valemus. Si autem hoc
nequimus, damnum dedecusque quod possumus illi saltim inferamus. In
loca nostra nunc revertamur et exquisitis gladiis bene acutis rursum nocte
alia conveniamus: una illuc ubi idem est hortus pergamus et ubi adhuc
cum suis magna pollet possessione parentibus, atque ad ignominiam eius
ecclesiam quam olim in praedio proprio construxit violemus, dissipemus.
Arbores vero castaneas quas habet innumeras decorticemus, vineas autem
quibus nimis habundat incidamus. Interim quidem ex nobis aliqui illuc
pergant in die, qui ipsius substantiae plene habent notitiam: vineas eius et
silvas evidenter designent, ut non tunc quid appareat, in quo quis errare
debeat >> . Nocte igitur conveniunt condicta, ecclesiam extra vicum reperiunt,
quam, ruptis ostiis, intrant. Altare frangunt et violant ceteraque
utensilia dissipant et dedecus, quod infelices nequibant famulo, facere non
sunt veriti Domino. Porro, cum ad designatas arbores vineasque vellent
accedere, sicut ipsi postea professi sunt morientes, cum ingenti terrore tanta
a iusto Dei iudicio sunt perculsi cecitate, ut neque ubi essent neque rem
designatam invenire possent. O mira Domini pietas! Suam demoliri causam
permisit, servi vero sui optime tutari novit. Sed ne miseri illam noctem
inanem ducerent, vineas et silvas introgressi alienas, incidunt et decorticant.
Verumtamen Deo gratias agens profiteor postea me vidisse persaepe
|
|