missarum aguntur solemnia, cum et ipse sanctus Dei levita, solemnibus
ornamentis indutus, Evangelium voce sonora pronuntiat,
ac deinde populo de nato in Bethlehem Rege paupere melliflua praedicat.
Tanta vero pietatis dulcedine circa iam dicti Regis afficiebatur
infantiam, ut, si quando Iesum Christum nominare deberet, ipsum
veluti balbutiens "puerum de Bethlehem" prae nimia amoris teneritudine
nuncuparet.
55 Sed et ne facta putentur haec omnia sine nutu divino, miranda
talis ibidem cuidam viro virtutis ostensa est visio. Vidit namque
ad saepedictum praesaepe beatum Franciscum accedere et
quemdam, qui in illo iacere videbatur exanimis, velut a somni sopore
puerulum excitare. Creditur itaque non immerito suam Dominus Iesus
Christus infantiam recolenti in huiusmodi formula non absurde
monstratus; quippe qui in multorum cordibus per oblivionem quasi
sopitus et mortuus, veluti per beati Francisci doctrinam et exemplum
evigilans ad memoriam est reductus. Finitis igitur tantis cum
exsultatione solemniis, unusquisque laetus ad propria remeavit.
At vero de foeno praesaepii conservato plura diversimode postmodum
ab utriusque sexus hominibus sunt remota pericula, necnon et
brutis animalibus morbidis sanitatis collata remedia.Porro locus
praesaepii templum Domino consecratur, et altare super ipsum
|
|