Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 27


Quod non decet regiam maiestatem, suam ponere
felicitatem in gloria, vel in fama.
Cap. IX.

Differunt autem gloria, et fama ab honore, et laude:
quia honor, et laus sunt causa famae, et gloriae: ex
hoc enim est aliquis in fama, et gloria, quia laudatur, et
honoratur. Honor autem differt a laude, quia est universalior
*** laus proprie non est nisi per signa vocaliaque
sed honor esse habet per quaecunque signa exteriora. unde
dicitur I. Rhetoric. quod partes honoris sunt sacrificia,
recordationes in metris, decantatio, aut solutae orationis
ad laudem recitatio, primi consessus, et caetera talia exteriora
signa pertinentia ad reverentiam. Gloria quidem
et fama pro eodem accipi consuevit: nam gloria est
quaedam clara notitia de aliquo: est enim gloria claritas
quaedam: haec etiam est fama, quia fama est quaedam
clara cum laude notitia. Si tamen vellemus aliquo modo
distinguere inter gloriam, et famam: diceremus quod
fama oritur ex gloria: erit ergo hic ordo, quia gloria
oritur ex honore: nam ex hoc quod aliquis est in magno
honore, et in magno apparatu, ex hoc apparet clarus, et
gloriosus: fama autem oritur ex honore et gloria, quia
ex hoc quod aliquis est in honore, et gloria, habetur in fama
et pretio. Accipiendo sic gloriam, et famam large,
et pro eodem, posset forte alicui videri felicitatem ponendam
esse in fama et gloria, eo quod ipse possit esse
magnae latitudinis, cum ad diversas partes divulgare
possit: et magnae diuturnitatis, cum per multa tempora
contingat ipsam indelebilem esse. Videtur ergo quod
maxime princeps in hoc suam felicitatem ponere debeat,
dicente Philosopho 5. Ethic. quod merces quaedam danda
est principibus, haec autem est honor et gloria, quibus si
contenti non sint, Tyranni fiunt. Sed hoc stare non potestque

Torna all'inizio