Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 229


De terra Tartarorum et situ et qualitate ipsius
et dispositione aeris in eadem. Cap. I.


<1>. Volentes igitur facta scribere Tartarorum, ut lectores valeant
facilius invenire, hoc modo per capitula describemus. Primo quidem
dicemus de terra, secundo de hominibus, tertio de ritu, quarto
de moribus, quinto de ipsorum imperio, sexto de bellis, septimo
de terris quas eorum dominio subiugarunt, octavo quomodo
bello occurratur eisdem, ultimo de via quam fecimus et curia imperatoris
et testibus qui in terra Tartarorum nos invenerunt.
<2>. De terra proposuimus hoc modo tractare: in principio quidem
dicemus de situ ipsius, secundo de qualitate, tertio de dispositione
aeris in eadem.
<3>. Terra quidem predicta est in ea parte posita orientis, in qua
oriens, sicut credimus, coniungitur aquiloni. Ab oriente autem est
terra posita Kytaorum et etiam Solangorum; a meridie terra Sarracenorum;

Torna all'inizio