Utinam vigeret in vobis, filioli mei, tanta discretio, ut affectum meum
circa profectum vestrum sciretis advertere, et sic periugem subventionis
vobis gratis exposite meditationem tempus amplecti, ut tenella satageret
etas lucrifacere vobis illud, ne saltem inutiliter laberetur. Cum adeo temporis
iactura sit gravis, quod lapsus nec recuperari valeat nec etiam
redemptionem extimationis admittat, moneo igitur vos et hortor, quatenus
sic diebus et noctibus studio curetis insistere ut, iuxta Catonis vestri
sententiam, pro lucro sibi vestrum quilibet ponat diem quocumque laborat,
et ego per id inducar et animer nequaquam a continuatione subventionis
incepte disinere, sed indesinenter et ylariter, superne, non vestre,
retributionis intuitu, vestris illam necessitatibus propinare.
Bartolomeo nepoti Stephanus.
Si ex litteris tuis possem elicere intellectum, responderem tibi non parce
sed diffusius, ut rogasti. At quia misteria profunda, que, velut abyssus,
multa meis capacia sensibus non existunt, eruptas, molestum, queso, non
feras, si presens cedula succincta sit officio calami brevitate sulcata. Ad
querimonias vero tuas, quas ex sensu cuiusdam vaticinationis expressisti,
possem respondere breviloquus, quod fideliter me hactenus ad promotionem
tui status erexi. Sed quantumvis verborum semina sparserim, quantumvis
sata rigaverim, que, ut plene nosti, fructum verisimiliter promittebant,
|
|