| non tenemur, nisi haec festa talia in sexta feria evenirent; et sicut
 praedictum est, semper quae sanae sumus et validae, cibaria quadragesimalia
 manducamus.
 Verum quia nec caro nostra caro aenea est, nec fortitudo lapidis
 fortitudo nostra, immo fragiles et omni corporali sumus debilitati
 proclivae, a quadam (in)discreta et impossibili abstinentiae
 austeritate quam te aggressam esse cognovi, sapienter, carissima, et
 discrete te retrahi rogo et in Domino peto, ut vivens vivens confiteris
 Domino,
 rationabile tuum Domino reddas obsequium et
 tuum sacrificium semper sale conditum.
 Vale semper in Domino, sicut me valere peropto et tam me
 quam meas sorores tuis sacris orationibus recommenda.
 | 
 |