cum gemitu et suspiriis enarrauit: "Maxime imperator! Venit
tempus, ut ab hoc seculo debeas migrare." Cui Alexander: "Dic
michi, quomodo!" Ariolus respondit: "Maxime imperator! Medietas
corporis habens similitudinem hominis, quam uidisti, te
significat, qui mortis debes periculum sustinere. Alia medietas,
que est similis bestiis, que uiua est, reges, qui post te uenturi sunt
etc." Audiens hoc Alexander tristis factus est ualde et plorans
dixit: "Iupiter altissime! Vt quid dies meos tam breuissimo spacio
conclusisti? Decebat me amplius uiuere, ut possem adimplere
magnalia, que meus animus cogitauit. Sed quia tibi non placet,
ut hoc faciam, rogo te, ut me recipias in subiectum etc."
Quomodo Antipater emit pocionem uenenosam causa toxicandi
Alexandrum
125. In illo tempore siquidem erat homo in Macedonia
nomine Antipater, filius Iasonis, qui cum multis hominibus coniuracionem
fecerat, ut occideret Alexandrum. Sed hoc nequiuerat
perpetrare. Olympiades enim, mater Alexandri, pluribus
uicibus eidem Antipatri scripserat, ut sibi caueret a magnitudine
Alexandri, et angustia inde mouebatur. Antipater autem cogitabat,
ut per uenenum Alexandrum occideret. Accessit igitur Antipater
quendam medicum peritissimum et emit ab eo pocionem
uenenosam, quam nullum poterat uasculum sustinere, sed eam
in capsa ferrea collocauit. Dixitque Casandro, filio suo, quod
ad seruitutem Alexandri direxit, ut loquereretur fratri suo Iobas,
ut cogitaret, qualiter pocionem illam ad bibendum Alexandro
inferret. 126. Erat autem iste Iobas etate adolescens, quem
Alexander diligebat. Accidit tamen tempore illo, ut Alexander
eum cum baculo percuteret sine culpa. Cuius rei causa
Iobas dolore commotus morti Alexandri consensit.
Qualiter Casander, filius Antipatris, dedit Alexandro uenenum
ad bibendum
127. Alexander itaque statuit conuiuium maximum in Babilonia
celebrari. Et omnes principes fecit undique conuocari. Et
dum die statuto in conuiuio sederet cum principibus suis et
leticiam maximam exerceret, Iobas autem, qui coram Alexandro
seruiebat, grato animo a Casandro, fratre suo, pro interitu regis
uenenum accepit, ponensque illud sub ungula pollicis sui et uino
commiscuit. Alexander autem, cum bibisset uenenum, subito
altissima uoce clamauit: "Succurrite, principes et karissimi mei!",
et inclinans se in dexteram partem sui corporis uisum est ei, ut
gladio cor suum esset perforatum. Attamen continens se paululum,
dolorem sustinuit. Et surrexit a conuiuio dicens principibus
et militibus suis: "Rogo uos, ut commedentes letamini et bibatis."
Ipsi uero turbati sunt ualde et surgentes a mensa steterunt
forinsecus, ut finem conspicerent etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|