Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 376

Tomus I


gressus nostros, nisi quod voluntati Dominicae
dispositi, in votis ea perficere gerimus,
per quae Christi sponsa, eradicatis zizaniis, salubriter
gubernetur. Sic, quod dum
ab Orientali zona regnum Hierosolymitanum
Conradi charissimi nati nostri materna
successio, ac demum regnum Siciliae, praeclara
maternae nostrae Successionis haereditas, et
praepotens Germaniae principatus, sic manu
coelestis arbitrii nobis assistente, pacatis undique
populis, sub devotione nostri nominis
perseverant; sic illud ltaliae medium nostri
undique viribus conculcatum, ad nostrae Serenitatis
obsequia, et Imperii redeat unitatem:
quod nihil vobis restat vel modicum peragendum.
Nec in hoc providere tantummodo
commodis nostris intendimus, sed in hoc crucis
negotium directissime procuratur, dum rebellibus
nostris circa partes Italiae in gremium
nostrae gratiae revocatis, discordias multorum
nobilium desiderato fine praecidimus: qui vota
sua in adventu hujusmodi suspenderunt, ne
crucis signaculo praesignitos, Christiani
cruoris effusio, licet justa, ob debitum
et honorem Imperii et regni Siciliae, macularet.
Nos etiam, de cujus manu potissimum
circa praedicta praestolatur praesidium,
sine tacita saltem redargutione
multorum relicta, in tam nobili regione Imperii

Torna all'inizio