Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 230


Unde patet responsio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod intellectus possibilis et agens est in Angelis sicut
in nobis sed diversimode: quia intellectus possibilis in nobis est in potentia
respectu specierum acceptarum a rebus per lumen intellectus agentis actu eas
intelligibiles facientis; sed in eis est possibilis respectu luminis a Deo in eos
procedentis. Similiter etiam lumen intellectus agentis in nobis non sufficit ad
distinctam rerum cognitionem habendam, nisi secundum species receptas quas
informat ut lux colores: sed lumen intellectuale in Angelis sufficit ad distinctam
cognitionem rerum habendam: quia hoc ipsum lumen est ex quo formae intellectuales
multiplicantur, quibus intelligentiae plenae dicuntur. Sic ergo intellectus
agens ipsorum semper dicitur in actu esse, quia incessanter ad aliquid actu
considerandum lucet in Angelis sicut in nobis quantum in ipso est: non tamen
oportet quod semper ad unam speciem fiat conversio, ita ut semper unum intelligatur
in actu.

Torna all'inizio