Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 141b


Unde aliquid ei repugnans non potest
post ipsum imponi in dictione.
Si queritur tunc quare significatum speciale
non regulat impositionem modi significandi
essentialis generalis, sicut modus
significandi < essentialis generalis regulat
modum significandi > essentialem
specialem, < dicendum > ergo quia diverse
sunt impositiones, et diversi generis
(β): una enim est modi, altera est rei. Sed
impositio modi significandi essentialis generalis
regulat impositionem aliorum modorum,
quia eiusdem generis sunt impositiones,
utrobique enim modus significandi
imponitur. Apparet ergo quod impositio
modi significandi essentialis generalis
non regulatur a significato speciali.
 
< Responsio ad argumenta >
< Ad 3-2 > Ad argumentum in oppositum,
dicendum per interemptionem minoris,
quod impositores possunt intelligere rem

Torna all'inizio