Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 174

Liber II


in discrimen aut desperationem adducamus. Quod si quid in peius interpretari necesse sit, quoad fieri poterit, bono animo amicum esse iubebimus nostramque illi fidem, operam et diligentiam pollicebimur. Si autem incerta sint omnia, ut neque coniectura neque interpretatione aliquid consequi facile sit, de toto rerum aut personarum genere in universum disputabimus et quid in similibus rebus evenerit aut quid aliae pesonae fecerint, ostendemus et, quantum licebit, per similitudines aut comparationes idem fore argumentabimur. Tum quid inde evenire possit, omni ex parte considerabimus et quid nobis faciendum aut quo pacto cuique parti occurrendum videatur, quantum opinione assequi poterimus, ostendemus ad eamque rem nos nostraque omnia, ut supra docuimus, offeremus. De iis quidem quae in coniectura et opinione posita sunt, haec mihi praecipi videntur posse. Caetera tum aetas, tum doctrina, tum prudentia (optima rerum omnium, actionumque magistra) facile ad scribendi rationem accommodabit.
De consilli dandi ratione.
Cap. XXX.
Reliqua est ex hoc universo genere dandi consilii ratio tam certis quam incertis rebus communis: quae quidem tametsi cum suadendi et dissuadendi ratione coniuncta est, tamen quoniam aliam quandam

Torna all'inizio