perfecte fecisti me intelligere, quod non umbre sed corporis voluisti sacrificium,
«tunc» figuris cessantibus «dixi: Ecce venio». Ergo veniente
veritate non poterant sacerdotes Iudeorum stare in ritu et ministrare
in figuris, que propter nebulam Christum absumpte fuerant.
Et quomodo erant absumpte? «Impleverat, ait, gloria Domini domum
Domini». Gloria Domini, id est Filius sapientia, qui est gloria Patris,
impleverat pane et vino corporis sui et veritatis sue domum Domini,
id est ecclesiam Christi dicens: «Nisi manducaveritis carnem <Filii
hominis> et b<i>beritis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis».
Tunc ait Salomon cessantibus figuris: «Dominus dixit, ut habitaret in
nebula». Ubi dixit hoc Dominus? Sed sic debet intelligi: Dominus
dixit, id est Pater Filium de sua substantia genuit, ut habitaret in nebula,
id est ut Filius Dei assummeret hominem in unam personam secum, in
quo complacuit inhabitare omnem plenitudinem divinitatis corporaliter,
ut ait sanctus apostolus. De nebula quoque Dominus ad Iob de turbine
loquitur dicens: «Numquit elevabis in nebula vocem tuam, et impetus
aquarum operiet te?» In nebula enim vocem suam Dominus elevavit,
quando Filium suum in nebula humanitatis assumpte in cruce levari
permisit. Ubi aquarum impetus eum operierunt, quia gens Iudeorum,
principes et sacerdotes, aque impetuose, clamantes «Crucifige, crucifige
eum», sub preside Pilato dampnatum crucifixerunt. In Exodo
quoque Deus indifferenter nominatur nubes et nebula, unde ibi scribitur:
«Cumque ascendisset Moyses montem Syna, habitavit gloria Domini
super Synai tegens illum nube VI diebus. Ingressusque Moyses
medium nebule ascendit in montem». Moyses montem Syna ascendit,
quia lex Domino Ihesu Christo, quod verus Deus esset, testimonium
perhibuit. Moyses montem Syna ascendit, quia lex hoc ipsum de Christo
sensit, quod Syna, id est Evangelium, predicavit. Syna enim, quod preceptum
seu mandatum vel mensura sive modius interpretatur, Evangelium
id est novum testamentum significat, quod est preceptum sive
mandatum caritatis, et est mensura sive modius diligendi dicente Domino:
«Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos».
De mensura diligendi dictum est vel hoc ipsum quod iam diximus «Sicut
dilexi vos» vel illud «Diliges Dominum Deum tuum» et cetera
vel «Maiorem caritatem nemo habet» et cetera. Gloria Domini
|
|