Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 145


24. De omnibus Sibillis, et de nominibus earum, et de patria et origine et actibus ipsarum
a diebus Alexandri Magni.

Sibyllae generaliter omnes feminae dicuntur prophetantes etc. . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Et post hec surget rex Salicus de Francia per K nomine; ipse erit magnus et
piissimus, potens et misericors, et faciens iustitiam pauperibus. Tanta enim erit in eo
virtutis gratia, ut per viam gradientem arborum contra eum inclinantur cacumina.
Aqua enim occurrens minime cursum eius tardabit. Similis autem imperio Romanorum
rex ante non fuit, nec post eum futurus est. Et veniet rex post eum per L nomine, et
post hoc regnabit L, et post L [annis] triginta, et de L egredietur A, et ipse A erit
nimis bellicosus et fortis in prelia, et multus erit per terram sive per aquas; et non
dabitur in manibus inimicorum, et morietur exul extra regnum, et in manu Dei anima
eius erit. Tunc exsurget rex per V nomine, et ex una parte Salicus et alia Longobardus,
et ipse habebit in terra potestatem contra pugnantes et contra omnes inimicos.
Et in diebus illis procedet rex per O nomine, et erit potentissimus et fortis et bonus, et
faciet iustitiam pauperibus, et recte iudicabit; et de ipso procedet alius O potentissimus,
et erunt sub eo pugne inter paganos et christianos, et sanguis Grecorum effundetur, et
cor eius in manu Dei, et regnabit annis 7; et de ipsa muliere nascetur rex per O nomine:
hic erit sanguinarius et facinorosus et sine fide et veritate. Et per ipsum multa erit malitia
in terra, et multa sanguinis effusio, et destructe erunt ecclesie in ipsius potestate. In
aliis namque regionibus tribulationes erunt multe et prelia. Tunc surget gens contra
gentem in Capadociam, et Panfiliam captivabunt in illo tempore, eo quod non intravit
per ostium in ovile. Hic namque rex regnabit per annos 4. Et post eum surget rex
per H nomine, et in diebus eius pugne multe erunt [inter Agarenos et Grecos et paganos],
Siriam expugnabunt, et Pentapolim captivabunt. Ipse enim rex erit ex genere Longobardorum.
Tunc exsurget alius rex Salicus per C nomine, et expugnabit Longobardos,
et erunt prelia et pugne. Ipse autem Salicus erit fortis et potens, et paucis temporibus
erit regnum eius. Tunc exsurgent Agareni et tiranni, et captivabunt Tarentum et Barro;
et multe civitates depredabuntur. Et erunt volentes venire Romam, et non est qui
resistat eis nisi Deus deorum et Dominus dominorum. Tunc venientes Armeni Persidem
disperdent, ita ut non recuperentur civitates, quas depredabunt, et accurrentes ipsi ponent
fossas iuxta orientem, et expugnabunt Romanos, et obtinebunt pacem aliquantisper. Et
intrabit rex Grecorum, vir belligerator, in Neapolim, et destruet templa idolorum. Et veniet
locusta et brucus, et comedent omnes fructus Capadocie et Cilicie, ac fame cruciabuntur; et postea non erit amplius. Et consurget rex Salicus alius per H, vir fortis et belligerator,
et indignabuntur contra eum multi vicini et parentes. In diebus illis tradet frater
fratrem, [pater filium, frater] cum sorore commiscebitur, et multa nefanda hominum
erunt in terra. Senes cum [iunioribus] virginibus cubabunt, et sacerdotes mali cum
deceptis puellis. Episcopi malefactorum sectatores erunt, et fiet effusio sanguinis in

Torna all'inizio