Gaufridus: Summa de arte dictandi

910


3. DE DIVERSIS VICIIS DICTAMINUM.
Set, ut citra ianuam uestrorum subsistat dictaminum omnis locutio
uiciosa, regulas subsequentes extreme cellule commendetis, quarum
hec est prima: Viciosum est gramatice legibus obuiare. Item uiciosum est
orationis cursum usque ad ianuam prolixare fastidii. Omnis enim prolixitas
procul est a fauore. Item uiciosum est eandem sententiam iterare,
nisi color rethoricus interueniat qui dicitur conduplicatio. Tunc non
erit repetitio eiusdem sententie ociosa, ut hic: Tuum non amas filium, bone
pater, tuum filium non amas.
Item uiciosum est non obseruare proprietates
personarum, ut quod laici est clerico et quod militis est rustico attribuatur,
uel e conuerso. Sicut enim distincte sunt persone, sic distinctos
debemus habere stilos, ad exprimendos uarios hominum mores, diuersa
officia, dissimiles dignitates: rusticum incomposite decet loqui, militem
curialiter, litterato loquendum est subtilius, et obtusius illitterato.
Ita debet dictator uerba singulorum conditionibus conformare, ut in epistola,
uelud in speculo tersiore, mittentis persone conditio possit
legi.
Item uiciosum est ambiguis orationibus epistolam suspectam reddere.
Ambiguas orationes uoco locutiones amphibologicas, quibus potest significationum
multiplicitas assignari, ut: Gressus perdet alibi transgressus
maxima regna
; uel illud: Vinum semper bibas modice numquam
sine aqua
; uel aliter: Amicos necesse est fieri inimicos. Tales locutiones et
in dexteram et in sinistram possunt flecti, iuxta legentis modum
et uoluntatem exponentis. Est alia ambiguitas ex equiuocatione proueniens,
quando scilicet una dictio bis ponitur non in una significatione, set
in diuersis. Non enim dictione semel posita utimur equiuoce. Et licet minus
periti talem dictionum iterationem estiment uiciosam, sibi tamen uendicat
nomen coloris quod traductio nominatur. Verbi causa:
Cur illud curas quod inducit curas? Cur te umquam exhibes letum? Certum
namque prestolaris letum.

Item uiciosum est quod nec prodest nec obest tractatui
aggregare, ut si quis pro mutuanda pecunia sibi preces fundens,
amicos suos factos esse uolatiles conqueratur. Non enim ad dandam
pecuniam creditorem inducere poterit amicorum uolubilitas assignata.
Item uiciosum est creber uocalium concursus, quia hiantem reddit
orationem, hoc modo: Mea anima abiecta ac misera est. Hoc autem dictatores

Torna all'inizio