parum ante minuti erant et quorum venae complexae sunt et sanguinis parum habent.
<CAPITULUM XI.> DE NOCUMENTO FLEBOTOMIAE QUANDO FIT ANTE DIGESTIONEM
Cum sanguis easdem recipiat inaequalitates, quas et alii humores, quare resistit exitui, sicut alii digerendus est, et sine laesione, nec facilius expellatur, et hoc dixit Avicenna in <quarto> libro Canonis capitulo de quartana, et pauci invenerunt istud. Haec causa, quare acceleratio flebotomiae nimis nocet, quia humor est indigestus, nisi in egritudinibus peracutis, ubi etiam propter furorem ante digestionem humorem alium non purgamus. Et quia facilius digeritur aliis humoribus propter minorem distemperantiam ab aequalitate, ideo citius purgatur per flebotomiam.
Et ideo in febribus, nisi sint peracutae, melius fit mutatio vel minutio in quarto vel in tertio die in aestate quam in primo vel in secundo. In hieme vero differendum usque ad sextum diem, et est offerendum usque ad tempos istud digestivum, quod aegritudini competere videatur. In sanis vero lapsis secundum sanguinis inaequalitatem prius per duos vel tres dies digestivum debitum offertur. Verbi gratia, si peccaverit grossitie, sicut in multis videri potest, in quibus aperta vena sanguis propter spissitudinem exire non potest, offerendus est sirupus acetosus in calida causa vel aliud simile vel oxymel de radicibus in frigida cum decoctione seminum feniculi, anisi, apii, vel pulvis horum seminum sumatur in
cibis, et decoctio potibus misceatur, quemadmodum docuit Alexander.[95va]
<CAPITULUM XII.> DE DIAETA, QUAM VOLUMUS DARE VOLENTIBUS ACCIPERE MEDICINAM
Qui purgari debet per inferius, utatur cibis et potibus solutivis et ventrem humectantibus, balneis quoque et inanitionibus ad hoc aptis, utmateria ad exitum praeparetur, et ideo mane digestiva competentia propinentur;
vitet repletionem, coitum, exercitia multa, quia prohibent futuram purgationem. Super omnia etiam considerandum, si materia sit digesta vel non, quia qui indigestam purgat, numquam,
|
|